Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 549

Previous Number Next Number See English 

549. (Vers. 8.) "Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo" significat quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti. - Ut haec intelligantur, prius aliquid de statu illorum, qui in alteram vitam post mortem veniunt, dicetur: Omnes ibi primum instruuntur ab angelis, et ducuntur ab una societate in alteram, et explorantur num velint vera Caeli recipere, et vivere secundum illa. Sed usque omnes illi qui confirma verum falsa apud se in mundo, non recipiunt: quare mittuntur in societates ubi sunt qui in similibus falsis, et illae societates non aliquam cum Caelo conjunctionem habent, sed cum Inferno; quare post exactum tempus in Mundo spirituum delabuntur in Infernum, ac relegantur ad loca sua, quisque secundum suum malum et inde falsum; hoc est quod intelligitur per quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti: qualis illis est sors ibi, videatur supra (n. 153, 531).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church