Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. "Et imposuit dextram Suam manum super me," significat vitam ab Ipso tunc inspiratam. Quod Dominus "imposuerit dextram manum" super illum, est quia communicatio fit per tactum manuum; causa est, quia vita mentis et inde corporis se exserit in brachia, et per illa in manus. Ex eo est quod Dominus illos quos in vitam resuscitavit et sanavit, manu tetigerit Marc. i. 31, 41; cap. vii. 32, 33; cap. viii. 22-26{2}; cap. x. 13, 16; Luc. v. 12, 13; cap. vii. 14; cap. xviii. 15; cap. xxii. 51);

et quod similiter Discipulos, postquam viderunt Jesum transformatum; et super faciem ceciderunt (Matth. xvii. 6, 7). Ipsa origo est, quia praesentia Domini apud hominem est adjunctio, ita conjunctio per contiguum; et haec contiguitas fit proprior et plenior, sicut homo amat Dominum, hoc est, facit praecepta Ipsius. Ex his paucis constare potest, quod per "imponere dextram Suam manum" super illum, significetur vitam Suam ei inspirare. @1 ex pro "quod ex"$ @2 26 pro "27"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church