Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 551

Previous Number Next Number See English 

551. "Seducens universum orbem," significat quod pervertant omnia Ecclesiae. - Per "seducere" significatur pervertere, et per "orbem" significatur Ecclesia, similiter ac per "terram" (n. 285): per "orbem" non significatur orbis terrarum, sed Ecclesia in illo, in sequentibus locis:

"Lugebit et confundetur Terra, languescet et confundetur Orbis" (Esaj. xxiv. 4);

"Judicia Tua discent Terrae, et justitiam Tuam habitatores Orbis" (Esaj. xxvi. 9);

"Factor Terrae per virtutem Suam{1} praeparans Orbem per sapientiam Suam{2}" (Jerem. x. 12; cap. li. 15);

"Revelata sunt fundamenta Orbis a flatu spiritus Tui" (Psalm. xviii. 16 (B.A. 11));

"Jehovae Terra et plenitudo ejus, Orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit eum" (Psalm. xxiv. 1, 2);

"Tui Caeli et Tua Terra, Orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Psalm. lxxxix.{3} 12 (B.A. 11));

"Thronum gloriae haereditare faciet eos, nam Jehovae bases Terrae, et disposuit super iis Orbem" (1 Sam. ii. 8);

Babel, "posuisti Orbem in desertum; Terram tuam perdidisti, et populum tuum occidisti" (Esaj. xiv. 17, 20). (Praeter alibi, ut Esaj. xviii. 3, cap. xxvi.{4} 18; cap. xxvii. 6; cap. xxxiv. 1; Nah. i. 5; Psalm. ix. 9 (B.A. 8); Psalm. lxxvii. 19 (B.A. 18); Psalm. xcviii. 9; Thren. iv. 12; Hiob xviii. 18; Matth. xxiv. 14; Luc. xxi. 26; Apoc. xvi. 14.) At sciendum est, quod cum "orbis" et "terra" simul nominatur, per "orbem" significetur Ecclesia quoad bonum, et per "terram" Ecclesia quoad verum. @1 Suam pro "tuam"$ @2 Suam pro "tuam"$ @3 lxxxix. pro "lxxxiv."$ @4 xxvi. pro "xxviii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church