Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 559

Previous Number Next Number See English 

559. "Sciens quod exiguum tempus habeat," significat quia scit quod novum Caelum factum sit, et quod sic nova Ecclesia in terris instet, et quod ille tunc cum suis in Infernum conjiciatur. - Quod haec significentur, est quia Draco scit quod novum Caelum factum sit, est enim dejectus ab illo (vers. 8, 9) tum scit quod Nova Ecclesia in terris instet, ex praedictione in Apocalypsi (cap. xxi.); et quoque scit, quod ille cum suis in Infernum tunc conjiciendus sit, etiam ex praedictione (Apoc. xx. 1, 2, 10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church