Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 564

Previous Number Next Number See English 

564. (Vers. 16.) "Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit Draco ex ore suo, significat quod ratiocinationes ex falsis in copia, quas Draconici producunt, in nihilum cadant ex veris spiritualibus rationaliter intellectis, quae Michaeles, ex quibus Nova Ecclesia, adducunt. - Per "terram," quae adjuvit Mulierem, significatur Ecclesia quoad doctrinam (n. 285); et quia agitur de ratiocinationibus ex falsis, quas Draconici producunt, sunt vera ex Verbo, per quae "terra," hoc est, Ecclesia, "adjuvat Mulierem;" per "aperire os" significatur adducere illa vera; per "flumen quod Draco ex ore suo ejecit" significantur ratiocinationes ex falsis in copia (n. 563); per "deglutire" significatur facere ut cadant in nihilum: per Michaeles intelliguntur homines Novae Ecclesiae; per "Michaelem" sapientes ibi, et per "angelos ejus" reliqui. Quoniam in Nova Ecclesia rejicitur hoc dogma, quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei, et loco ejus recipitur, quod Verum Ecclesiae videndum sit ut credatur (n. 224), et quia verum non aliter videri potest quam rationaliter, ideo dicitur ex veris rationaliter intellectis. Quomodo potest aliquis homo duci a Domino, et conjungi Caelo, qui occlusit intellectum suum in talibus quae salutis et vitae aeternae sunt; estne intellectus qui illustrabitur et docebitur; et quid intellectus a religione occlusus, nisi caligo, et talis caligo quae a se rejicit lucem illustrantem: tum quis potest agnoscere aliquod verum et retinere illud nisi id videat; quid verum non visum nisi vox non intellecta, quae apud sensuales corporeos homines solet retineri memoria, sed non potest apud sapientes; imo sapientes ejiciunt e memoria voces vacuas, hoc est, voces quae non ex intellectu intraverunt; sicut, quod Deus unus sit tres quoad Personas, tum quod Dominus natus ab aeterno non sit unus idem cum Domino nato in tempore; hoc est, quod unus Dominus sit Deus, et non alter: tum etiam, quod vita charitatis, quae consistit in bonis operibus, et quoque in paenitentia a malis operibus, nihil faciat ad salutem: sapiens hoc non intelligit; quare ex rationalitate sua dicit, ergone nihil facit Religio; estne Religio fugere malum et facere bonum; doctrinane Ecclesiae docebit illud, ut et quid homo crediturus est, ut bona Religionis faciat a Deo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church