573. "Et pedes ejus sicut ursi," significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto. - Per "pedes" significatur naturale quod est ultimum, super quo haeresis illa, quae per "pardum" intelligitur, subsistit et quasi ambulat, et hoc est Sensus literae Verbi; et per "ursum" significantur illi qui Verbum legunt et non intelligunt, unde illis fallaciae sunt. Quod hi per "ursos" significentur, patuit mihi ex ursis visis in mundo spirituali, et ex quibusdam ibi indutis pelle ursina, qui omnes fuerunt qui legerunt Verbum et non aliquod verum doctrinale ibi viderunt, tum etiam qui confirmaverunt apparentias veri ibi, unde fallaciae: apparent ibi ursi noxii, et ursi non noxii, et quoque albi, sed distinguuntur per capita; quae non noxiis sunt, assimilantur capitibus vitulorum aut ovium. Per "ursos," tales aut talia significantur in sequentibus locis: "Semitas Meas evertit, Ursus insidians Mihi, leo in latibulis, vias Meas pervertit, posuit Me desolatum" (Thren. iii. 9-11{1}); "Occurram illis{2} sicut Ursus orbatus, et consumam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet illos" (Hosch. xiii.{3}, 7, 8); "Cubabit vitulus et leo juvenis, ac juvenca et Ursus pascent (Esaj. xi. 6, 7{4}). Bestia altera ascendens ex mari "similis Urso, et tres costae in ore inter dentes ejus" (Dan. vii. 5). Per Leonem et Ursum, quos percussit David, apprehendens barbam ejus (1 Sam. xvii. 34-37), simile significatur; pariter 2 Sam. xvii. 8. Quod in illis locis dicatur "leo et ursus," est quia per "leonem" significatur falsum destruens vera Verbi, et per "ursum" significantur fallaciae, quae etiam destruunt, sed non tantum; quare dicitur apud Amos, Dies Jehovae, dies tenebrarum et non lucis, est sicut qui fugit Leonem incidit in Ursum" (v. 18, 19). Legitur in libro 2 Regum, quod Elisaeus illusus sit a pueris, et dictus Calvus, et quod ideo quadraginta duo pueri discerpti sint a duabus Ursis e sylva (ii. 23, 24);
hoc factum est, quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum (n. 298); et quia "calvities" significabat Verbum absque Sensu literae, ita non aliquid (n. 47); ac numerus "quadraginta duo" blasphemiam (n. 583); et "ursae" significabant Sensum literae Verbi quidem lectum sed non intellectum. @1 9-11 pro "8 ad 11"$ @2 illis pro "illi"$ @3 xiii. pro "iii."$ @4 6, 7 pro "5, 6"$