Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. "Et factus mortuus," significat quod neglectus, ac Divinum Humanum Ipsius non agnitum. - Per "factus mortuus" non intelligitur quod crucifixus sit, et sic mortuus, sed quod neglectus; in Ecclesia, ac Divinum Humanum Ipsius non agnitum, sic enim apud homines mortuus est. Agnoscitur quidem Divinum Ipsius ab aeterno, sed hoc est Ipse Jehovah; at non agnoscitur Humanum Ipsius esse Divinum, tametsi Divinum et Humanum in Ipso est sicut Anima et Corpus, et Sic non sunt duo sed unum, imo una Persona, secundum Doctrinam in universo Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet: cum itaque separatur Divinum ab Humano Ipsius, dicendo Humanum non Divinum, sed simile humano alterius hominis, tunc apud homines est mortuus. Sed de hac Separatione, et sic mortificatione Domini, videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 262, 263).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church