598. (Vers. 13.) "Et facit signa magna," significat testificationes quod quae docent vera sint, tametsi sunt falsa. - Per "signa" significantur testificationes quod vera sint, quia olim signa facta sunt, ut testificarentur veritatem; sed postquam signa et miracula cessarunt, usque manet significatio eorum, quae est testificatio veritatis: hic autem per "signa" significantur testificationes a Bestia seu Pseudopropheta quod falsa ejus essent vera, ex causa quia post confirmationes non aliter apparent. Quod testificationes quod verum sit, per signa significentur, constare potest ex sequentibus locis: In Consummatione saeculi "surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, dabunt Signa magna et Portenta, ac in errorem inducent, si possibile est, etiam electos" (Matth. xxiv. 24; Marc. xiii. 22);
"Terribilia quoque Signa de Caelo erunt; erunt Signa in sole, luna et astris, resonante mari et salo" (Luc. xxi. 11, 25);
Jehovah "irrita reddit Signa mendacium, divinatores insanos reddit, rejiciens sapientes retro, et scientiam illorum stultam facit" (Esaj. xliv. 25);
"Viam gentium ne discite, et a Signis caelorum ne consternemini" (Jerem. x. 2{1});
"Sunt Spiritus daemonum facientes Signa, ad congregandum eos in bellum diei illius magni" (Apoc. xvi. 14);
"Comprehensa est Bestia et cum ea Pseudopropheta, qui fecit Signa coram illa, et seduxit" (Apoc. xix, 20). Quod "signa" fuerint testificationes quod veritas sit, patet adhuc ab his:
Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam facis Signum, ut credamus Tibi; quid{2} operaris" (Joh. vi. 30-33);
Judaei, Scribae et Pharisaei quaerebant Signum a Domino, ut scirent quod Christus esset (Matth. xii. 38-40; cap. xvi. 1-4; Marc. viii. 11, 12; Luc. xi. 16, 29, 30; Joh. ii. 16, 18, 19);
Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam Signum Adventus Tui et Consummationis saeculi" (Matth. xxiv. 3; Marc.{3} xiii. 4);
"Si non crediderint tibi, nec audiverint vocem Signi primi, credent tamen voci Signi posterioris" (Exod. iv.{4} 8, 9);
"vox signi" est testificatio. "Posuerunt inter eos verba Signorum Suorum" (Psalm. cv. 27);
Dixit ad Achasum, "Pete tibi Signum a Jehovah" (Esaj. vii. 11, 14); "Hoc tibi Signum a Jehovah, ecce retraham umbram graduum, quae descendit in gradibus Achasi pro sole" (Esaj. xxxviii. 7, 8); "Dixit Hischias, Quodnam Signum quod ascensurus sim in domum Jehovae" (Esaj. xxxviii. 22{5});
"Hoc vobis Signum quod visitaturus Ego super vos in loco hoc, ut sciatis quod consistant verba Mea" (Jerem. xliv. 29, 30);
Jehovah "fac mecum Signum in bonum, ut videant osores mei et pudefiant" (Psalm. lxxxvi. 17);
"Nuntient vobis quae contingent, ut ponamus cor nostrum, indicate Signum in futurum, ut sciamus quod dii vos" (Esaj. xli. 22, 23);
"Rugierunt hostes in festi tui medio, posuerunt Signa sua Signa " (Psalm. lxxiv. 3, 4, 9). (Praeter alibi, ut Esaj. xlv. 11, 13; Jerem. xxxii.{6} 20, 21; Ezech. iv. 3; Psalm. lxv. 7-9{7} (B. A. 6-8); Psalm. lxxviii. 42, 43; Exod. vii.{8} 3; Num. xiv. 17, 22; Deutr. iv. 34; cap. xiii. 2-4 (B. A. 1-3); Jud. vi. 17, 21; 1 Sam. ii. 34{9}; cap. xiv. 10; Marc. xvi. 17, 18; 20{10}; Luc. ii. 11, 12, 16.) Similia significantur per "Signa foederis" (Gen. ix. 13; cap. xvii. 11; Ezech. xx. 12, 20). Ex his clare videri potest quod per "signa magna," quae facit haec Bestia Draconis, non intelligantur signa, sed testificationes ab illis, quod quae docent vera sint: unusquisque enim haereticus, qui se confirmavit in falsis, post confirmationem contestatur quod falsa ejus sint vera; non enim tunc videt vera amplius, quoniam confirmatio falsi est negatio veri, et verum negatum amittit lucem suam et quantum falsa ex confirmationis luce, quae est lux fatua, nitent, tantum lux veri fit caligo, videatur supra (n. 566). @1 2 pro "2, 3"$ @2 quid pro "quod"$ @3 Marc. pro "Matth."$ @4 iv. pro "xiv."$ @5 22 pro "12"$ @6 xxxii. pro "xxxi."$ @7 7-9 pro "7, 8"$ @8 vii. pro "vi."$ @9 34 pro "14"$ @10 20 pro "30"$