601. "Dicens habitantibus super terra, facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit," significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se, nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem, et sic salvari" - Per "habitantes super terra" intelliguntur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (n. 600); per "imaginem" significatur doctrina illius Ecclesiae, de qua infra; et per "imaginem Bestiae quae habet plagam machaerae et vixit" significatur hoc doctrinae, quod "Fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem et sic salvari" (videatur supra, n. 576, 577 seq.). Omnis Ecclesia coram Domino apparet sicut homo; si in veris ex Verbo est, apparet sicut homo pulcher; si autem in veris falsificatis est, apparet ut homo monstrosus. Ecclesia ita apparet ex doctrina ejus, et ex vita secundum illam: ex quo sequitur, quod doctrina Ecclesiae sit "imago" ejus. Id quoque videri potest ex hoc: -Omnis homo est suum bonum et verum, aut suum malum et falsum; inde et non aliunde homo est homo: consequenter est doctrina et vita secundum illam, quae facit "imaginem" hominis Ecclesiae; imaginem hominis pulchri si doctrina et vita secundum illam est ex genuinis veris Verbi, at imaginem hominis monstrosi si ex veris Verbi falsificatis. Homo etiam in mundo spirituali apparet ut aliquod animal, sed ita apparet ejus affectio e longinquo illi qui in veris et bonis a Domino sunt, apparent ut agni et columbae; at qui in veris falsificatis et bonis adulteratis sunt, apparent ut noctuae et vespertiliones; illi qui in fide separata a charitate sunt, sicut dracones et hirci; qui in falsis ex malo sunt, apparent ut basilisci et crocodili; et qui tales et usque confirmaverunt doctrinalia Ecclesiae, sicut praesteres volantes. Ex his videri potest, quod doctrina Ecclesiae, et vita secundum illam, intelligatur per "imaginem Bestiae," quam pro "habitantibus super terra" fecerunt. Sed quid porro factum est cum illis qui "adorabant imaginem Bestiae" videatur Apocalypsis (cap. xiv. 11; cap. xix. 20; cap. xx. 4). Similia per "imagines" in Sensu spirituali significantur Exod. xx. 4, 5; Levit. xxvi. 1; Deutr. iv. 16-18; Esaj. ii. 16; Ezech. vii. 20; cap. xvi. 17; cap. xxiii. 14-16. Idola et sculptilia apud antiquos fuerunt imagines religiosi illorum; quare per illa significantur falsa et mala doctrinae (n.459).