Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 613

Previous Number Next Number See English 

613. "Habentes Nomen Patris Ipsius scriptum in frontibus suis," significat agnitionem Domini ac Domini Humani Domini ex amore et fide apud illos. - Per "Nomen Patris" intelligitur Dominus quoad Divinum a Quo quod vocatur Pater, et simul quoad Divinum Humanum quod vocatur Filius, quoniam unum sunt et una Persona, unita sicut anima et corpus; quare in Caelo per "Deum Patrem" non intelligitur alius quam Dominus; et quoque Dominus in Caelo Novo vocatur Pater. Quod hic dicatur "Nomen Patris in frontibus illorum," est quoque quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, quod in Verbo Evangelistarum ubivis intelligitur per "Patrem" cum a Domino nominatur, ac Divinum Verum Divinae Sapientiae per "Filium;" quae duo unita sunt sicut anima corpori et corpus animae, quando Dominus Humanum Suum glorificavit (videatur n. 21, 170): et quia unum sunt, ideo dicitur alibi, "Nomen Dei et Agni in frontibus suis" (cap. xxii. 4). De his itaque, de quibus hic agitur, dicitur quod "Nomen Patris haberent scriptum in frontibus," quia per "centum quadraginta quatuor millia signatos ex duodecim tribubus Israelis" intelliguntur Angeli superiorum Caelorum, qui omnes in Bono amoris caelestis sunt, et per "Patrem," ut dictum est, id Bonum intelligitur. Quod angeli, de quibus hic agitur, sint Angeli superiorum Caelorum, videatur in Explicatione capitis septimi, in specie n. 369,{1} ibi. Per "scriptum in frontibus" significatur agnitio ex amore et fide in illis; per "scriptum" seu "inscriptum" significatur agnitio in illis, et per "frontem" significatur amor et inde intelligentia seu fides (n. 347, 605). Quod Divinum quod Pater vocatur, ac Divinum Humanum quod Filius, sint unum sicut anima et corpus, et consequenter quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod ita et non aliter adeatur Divinum quod Pater vocatur, constare potest ex tam multis locis in Verbo, ut implerent membranas si adducerentur; in aliqua copia adducta sunt in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 29-36, 38-45, seq.); ex qua hic solum aliqua in confirmationem afferentur, quae sunt:

"Dixit Angelus Mariae, Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis Nomen Ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Sed Maria dixit, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Respondit Angelus, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 30-35{2});

"Angelus Domini in somnio apparuit Josepho, dicens, Ne timeas accipere Mariam Sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu Sancto est; et Joseph non cognovit eam, usque dum peperit Filium suum primogenitum" (Matth. i. 20, 25);

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, sicut gloriam Unigeniti a Patre" (Joh. i. 1, 2, 14);

Judaei quaerebant Jesum interficere, "quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus, Quae Pater facit, haec etiam similiter facit Filius; quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat: amen dico vobis, quod veniet hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent" (Joh. v. 18, 19, 21, 25{3});

"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (Joh. v. 26);

"Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; si Me cognovistis, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum et vidistis Ipsum. Dicit Ipsi Philippus, Monstra nobis Patrem. Dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe; qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem; nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit{4}; credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me" (Joh. xiv. 6-11);

"Ego vitam aeternam do ovibus Meis; Ego et Pater unum sumus." Et Judaei indignati, quod Se Ipsum faceret Deum; et dixit, Facio opera Patris, "operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me et Ego in Patre" (Joh. x. 28-38);

"Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me" (Joh. xii. 45);

"Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt" (Joh. xvi. 15);

"Quod Pater dederit omnia in manus Ipsius" (Joh. xiii. 3);

"Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis: haec est vita aeterna, ut cognoscant Te solum Deum, et Quem misisti Jesum Christum: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea" (Joh. xvii. 2, 3, 10);

"Data est Mihi omnis potestas in Caelis et in Terris" (Matth. xxviii. 18);

"Quodcunque petieritis in Nomine Meo, hoc faciam; et Ego faciam" (Joh. xiv. 13, 14);

Spiritus veritatis "non loquetur ex Se Ipso, sed ex Meo accipiet, et an nuntiabit vobis" (Joh. xvi. 13, 14);

"Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5). (Praeter alibi) Sunt adhuc plura in Veteri Testamento, ex quibus etiam aliqua afferentur:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus: et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis" (Esaj. ix. 5 (B.A. 6));

"Virgo concipiet Filium, et vocabitur Nomen Ipsius Deus nobiscum" (Esaj. vii 14);

"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex; et hoc Nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii 5, 6: cap. xxxiii. 15, 16);

"Tunc dicetur in die illo, Ecce Deus noster Quem exspectavimus ut liberet nos; Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius" (Esaj. xxv. 9):

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator" (Esaj. xlv. 14, 15);

"Nonne Ego Jehovah: et non amplius Deus praeter Me; Deus Justus et Salvator non praeter Me" (Esaj. xlv. 21, 22);

"Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator" (Esaj. xliii. 11):

"Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces: et Salvator non praeter Me" (Hosch xiii. 4):

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum" (Esaj. lxiii. 16);

"Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaj. xliv. 6{5});

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso" (Esaj. xliv. 24);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esaj. xlviii. 17);

"Jehovah Petra mea, et Redemptor meus (Psalm. xix.{6} 15 (B. A. 14)) "Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Jerem. 1. 34);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur" (Esaj. liv. 5);

"Ut sciat omnis caro; quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus fortis Jacobi" (Esaj. xlix. 26; cap. lx. 16{7});

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Esaj. xlvii. 4):

"Sic dixit Redemptor vester{8} Jehovah" (Esaj. xliii. 14; cap. xlix. 7). (Et alibi, ut Luc. i. 68; Esaj. lxii. 11, 12; cap. lxiii.{9} 1, 4, 9; Jerem. xv. 20, 21; Hosch. xiii. 4, 14; Psalm. xxxi. 6 (B.A. 5); Psalm. xliv. 27 (B.A. 26); Psalm. xlix. 16 (B.A. 15); Psalm. lv. 18, 19 (B.A. 17, 18); Psalm. lxix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxxi. 23; Psalm. ciii. 4{10}; Psalm. cvii. 2; Psalm. cxxx. 7, 8.) Et apud Sachariam:

"In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram; in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum" (xiv. 9). Sed haec pauca sunt. @1 369 pro "362"$ @2 30-35 pro "34, 38"$ @3 18, 19, 21, 25 pro "18-26"$ @4 sit pro "manet"$ @5 6 pro "2"$ @6 xix. pro "xv."$ @7 16 pro "60"$ @8 vester pro "tuus"$ @9 lxiii. pro "liii."$ @10 4 pro "1"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church