619. "Empti de terra," significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in Mundo. - Per "emptos de terra" significantur redempti in mundo; quod redemptio sit liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino, videatur n. 281; et quia hoc fit per regenerationem, ideo per "emptos" significantur regenerati et sic redempti a Domino; et quia omnes possunt regenerari et sic redimi si volunt, et pauci volunt, ideo per "emptos de terra" significatur quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi: quales hi sunt, describitur nunc (vers. 4 et 5).