62. "Et habeo claves inferni et mortis," significat quod Solus salvare possit. - Per "claves" significatur potentia aperiendi et claudendi, hic potentia aperiendi infernum, ut homo educi possit, et claudendi, ne dum eductus est, reintret; homo enim natus est in mala omnis generis, ita in inferno, nam mala sunt infernum; ex eo educitur a Domino, Cui potentia est aperiendi illud. Quod per "habere claves inferni et mortis," non intelligatur potentia conjiciendi infernum, sed potentia salvandi, est quia sequitur statim est haec, "Ecce Vivens sum in saecula saeculorum," per quae significatur quod Solus sit Vita aeterna (n. 60), et Dominus nusquam aliquem in infernum conjicit, sed ipse homo semet. Per "claves" significatur potentia aperiendi claudendi etiam in Apocalypsi, cap. iii. 7; cap. ix. 1; cap. xx. 1; tum apud Esajam, cap. xxii. 21, 22; apud Matthaeum, cap. xvi. 19; et apud Lucam, cap. xi. 52. Potentia Domini non solum est super Caelum sed etiam super infernum, nam infernum tenetur in ordine et connexu per oppositiones contra Caelum; quare Qui regit unum necessario reget alterum alioquin non potuisset homo salvari; Salvari est educi ab inferno.