Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. "Et septem Candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt," significat Novam Ecclesiam in terris, quae est Nova Hierosolyma descendens a Domino e Novo Caelo. - Quod "Candelabra" sint Ecclesia, videatur supra (n. 43); et quia "septem" significant omnes (n. 10), per "septem Candelabra" non intelliguntur septem Ecclesiae, sed Ecclesia in toto complexu, quae in se una est, sed varia secundum receptionem. Varietates illae comparari possunt variis diadematibus in corona Regis; et quoque comparari possunt variis membris et organis in perfecto Corpore, quae usque unum faciunt. Perfectio cujusvis formae ex variis convenienter in Suo ordine positis existit. Inde est, quod Universa Nova Ecclesia cum suis variis in nunc sequentibus per septem Ecclesias describatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church