666. "Quia Solus Sanctus" significat quod sit Verbum, Veritas et Illustratio. -Quod Dominus sit Solus Sanctus, videatur supra (n. 173); et quod Divinum Verum sit quod vocatur Sanctum (n. 173, 580); et quia Verbum est Divinum Verum, et Dominus est illud, et quia Divinum Verum spiritualiter illustrat, est enim lux in Caelo, sed a Domino, ideo per "quia Solus est Sanctus" significatur quod Dominus sit Verbum, Veritas et Illustratio. Quoniam Verbum est Divinum Verum, ac Divinum Verum spiritualiter illustrat, ideo dicitur quod Verbum a Jehovah dictatum sit per Spiritum Sanctum, ac quod Spiritus Sanctus hominem illustret et doceat; sed quis non scit quod Deus Omnipraesens sit, et quod Sanctum procedat ab Ipso, et quod illustret ubi recipitur. Quis inde non potest concludere quod Spiritus Sanctus non sit Deus per Se, distinctus a Jehovah seu Domino ut persona a persona, sed quod sit ipse Jehovah seu Dominus; qui Divinam Omnipraesentiam agnoscit, etiam id agnoscet. Quod per "Spiritum Sanctum" in Verbo intelligatur Divina Vita Domini, ita Ipse, et in specie Vita Sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina Veritas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 50-53), ubi id ex Verbo demonstratum est. Quod Dominus sit Verbum, videatur Joh. i. 1, 14: quod sit Veritas, Joh. xiv. 6; quod sit Lux, et inde Illustratio, Joh. xii. 34-36.