Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 670

Previous Number Next Number See English 

670. (Vers. 6.) "Et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas e Templo" significat praeparationem a Domino ad influxum ex intimo Caeli in Ecclesiam, ut mala et falsa ejus universaliter detegerentur, et sic separarentur mali a bonis. -Quod per "septem Angelos" intelligatur Dominus, videatur supra (n. 657); quod per "septem plagas" significentur omnia mala et falsa universaliter intellecta, etiam supra (n. 657); per "Templum" hic intelligitur intimum Caeli, ubi Verbum et Decalogus, ut mox supra (n. 669); quod per "exiverint e Templo" significetur praeparatio ad influxum, est quia exiverunt ut postquam acceperint phialas projicerent plagas in phialis in terram, in mare, in fluvios et fontes, in Solem, super thronum Bestiae, et in aerem, per quae significatur influxus in Ecclesiam ut mala et falsa ejus detegantur; quod hoc propter separationem illorum a bonis, videbitur in capite sequente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church