Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 672

Previous Number Next Number See English 

672. (Vers. 7.) "Et unum de quatuor Animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas," significat vera et bona illa, per quae mala et falsa Ecclesiae deteguntur, ex Sensu literae Verbi desumpta. -Quod "quatuor Animalia," quae sunt Cherubi, significent Verbum in ultimis, et custodias ne genuina vera et bona ejus violentur, videatur supra (n. 239); et quia vera et bona Verbi interiora per Sensum literae ejus custodiuntur, ideo ille Sensus Verbi per "unum ex quatuor Animalibus" significatur: per "septem phialas" significatur simile quod per "septem plagas;" sunt enim continentia, et per continentia in Verbo significantur similia quae per contenta, ut per "poculum" simile quod per "vinum," ac per "patinam" simile quod per "cibum;" quod per "pocula," "calices," "phialas," "paropsides," similia significentur quae per contenta, videbitur in nunc sequentibus: quid per "septem Angelos" significatur, supra dictum est: quod "datae sint illis phialae," est quia agitur de influxu veri et boni in Ecclesiam, ut detegantur mala et falsa, ac nuda bona et vera non possunt influere, haec enim non recipiuntur, sed investita vera, qualia sunt in Sensu literae Verbi; et praeterea Dominus operatur semper ex intimis per ultima, seu in pleno: haec causa est, quod "datae sint Angelis phialae," per quas significantur vera et bona continentia, qualia sunt Sensus literae Verbi, per quae falsa et mala deteguntur. Quod Sensus literae Verbi sit continens, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-36, et 37-49). Quod per "phialas," "paropsides," "pocula" et "calices," perque "utres," significentur illa quae in illis continentur, constare potest ex sequentibus locis:

"Dixit Jehovah, Sume Calicem irae e manu Mea, et fac bibere omnes gentes: quando renuerint accipere Calicem, dices, Bibendo bibetis" (Jerem. xxv. 15, 16, 28);

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram" (Jerem. li. 7);

"Dabo Calicem sororis in manum tuam, ebrietate et tristitia impleberis, Calice devastationis, Calice sororis tuae Samariae" (Ezech. xxiii. 31-34);

"Circumibit ad te Calix Jehovae, ut sit vomitus super gloria tua" (Hab, ii. 16);

"Etiam ad te, filia Edomi, transibit Calix; inebriaberis et revelaberis" (Thren. iv. 21);

"Jehovah pluet super impios, ventos procellarum; portio Calicis eorum" (Psalm. xi. 6);

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto et effudit, bibent omnes impii terrae" (Psalm. lxxv.{1} 9 (B. A. 8));

Qui adorant Bestiam "bibent ex vino irae Dei mixto mero in Poculo excandescentiae Ipsius" (Apoc. xiv. 10);

"Excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae Calicem Irae Ipsius; feces Calicis trepidationis bibisti" (Esaj. li. 17);

"Mulier habens aureum Calicem in manu plenum abominationibus, et immunditie scortationis" (Apoc. xvii. 4);

"Duplicate ei dupla; Poculo quo miscuit, miscete ei duplum" (Apoc, xviii. 6);

"Ego pono Hierosolymam in Calicem trepidationis omnibus populis" (Sach. xii. 2);

"Pharisaee caece, purga prius interius{2} Poculi, ut fiat etiam exterius{3} mundum" (Matth. xxiii. 25, 26; Luc. xi. 39); Jesus dixit filiis Zebedaei, "An potestis bibere Poculum quod bibiturus sum" (Matth. xx. 22,23; Marc. x. 38,39):

"Jesus dixit Petro, Poculumne, quod dederit Mihi Pater, nonne bibero illud" (Joh. xviii. 11);

Jesus in Gethsemane dixit, "Si possibile, transeat a Me Calix hic" (Matth. xxvi. 39, 42, 44);

"Jesus accipiens Poculum (dedit illis), dicens, Bibite ex eo omnes; hoc est sanguis Meus, ille Novi Testamenti" (Matth. xxvi. 27,28; Marc. xiv. 23,24; Luc. xxii. 17);

"Jehovah Calix meus, Tu sustentas sortem meam" (Psalm. xvi. 5); "Dispones ante me mensam, Poculum meum abundabit" (Psalm. xxiii. 5): "Quid reddam Jehovae; Calicem salutum accipiam" (Psalm. cxvi. 12, 13);

"Potare Calice consolationum" (Jerem. xvi. (7)). Simile quod per "calicem" et "poculum" etiam significatur per "phialam," etiam per "utrem" (Matth. ix. 17 Luc. v. 37,38 ; Jerem. xiii. 12 ; cap. xlviii. 12; Hab. ii. 15). Simile per "phialas," "thuribula"et "acerras," in quibus suffimenta, significatur quod per "suffitus;" in genere per omnis generis vasa, simile quod per illa quae in illis. @1 lxxv. pro "lxv."$ @2 interius pro "exterius"$ @3 exterius pro "interius"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church