Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 686

Previous Number Next Number See English 

686. "Justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit; at Sanctus, quia haec judicasti," significat quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui est et Qui fuit Verbum, ac Ipsum Divinum Verum, quod alioquin prophanaretur.- "Justus es Domine, quia haec judicasti," significat quod hoc ex Divina Domini Providentia sit, de qua sequitur; "Qui Est et Qui Fuit" significat Dominum quoad Verbum, quod sit et quod fuerit Verbum (secundum Joh. i. 1, 2, 14). Quod Dominus hic ut Verbum intelligatur, est quia de intellectu Verbi apud illos, qui ab Ecclesia sunt, agitur; plura quae significantur per "Est et Fuit," "Principium et Finem," "Primum et Ultimum," "Alpham et Omegam," ubi de Domino, videantur supra (n. 13, 29, 30, 31, 38, 57); per quod "Sanctus" significatur quod sit Ipsum Divinum Verum (n. 173, 586, 666). Ex his patet quod per "justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti," significetur quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui Est et Fuit Verbum et Ipsum Divinum Verum. Quod ex Divina Providentia Domini sit, quod illi qui in sola Fide sunt falsificent vera Verbi, est quia si scirent illa, usque ut interius cogitarent illa, prophanarent illa; sunt enim in malis, quia non fugiunt mala ut peccata, nec immediate adeunt Dominum; quare si genuina vera Verbi reciperent, commiscerent illa malis vitae suae; unde oriretur prophanatio sancti: ideo inter leges Permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae, est, ut illi ex se falsificent vera, ac in tantum, quantum in malis vitae sunt. Quod Divina Providentia sit, ut qui in malis vitae sunt, non sint nisi quam in falsis doctrinae, ob causam ne prophanentur Divina Vera Verbi, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 221-233, et 257 fin.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church