690. (Vers. 8.) "Et quartus Angelus effudit phialam suam in Solem;" significat influxum in amorem illorum. - Per "effundere phialam," significatur hic, ut prius, influxus ex bonis et veris, hic in amorem illorum, nam per "Solem" significatur Divinus Amor Domini, et in opposito sensu amor sui (n. 53, 382, 414); hic amor sui, quia sequitur quod "homines aestu affligerentur per ignem, et aestuarent aestu magno," per quae significantur concupiscentiae illius amoris.