Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 693

Previous Number Next Number See English 

693. "Et non resipuerunt dare Ipsi gloriam," significat quod propterea non possint aliqua fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, etiam quoad Humanum, tametsi Verbum id docet. - Per "non resipiscere" significatur non recedere a malis, sed manere in illis; et per "non dare Ipsi gloriam" significatur non fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, hoc enim est Ipsi gloriam dare, Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, docet Ipse manifeste (Matth. xxviii. 18; Joh. Xiii. 3; cap. xvii. 2, 3);

tum quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; cap. xii.{1} 45; cap. xiv. 1; cap. xvi. 15; et alibi);

et insuper Doctrina Ecclesiae docet quod Divinum et Humanum sint Una Persona, unita sicut Anima et Corpus. @1 xii. pro "xiii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church