Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 700

Previous Number Next Number See English 

700. "Et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis," significat quod remota sint falsa ratiociniorum istorum, apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in novam Ecclesiam introducendi. - Per quod "exsiccata sit aqua," significatur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum istorum; per quod "exsiccata sit" significatur quod remota sint, et per "aquam" significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 614), hic falsa ratiociniorum interiorum, quia erat aqua fluvii Euphratis, per quem significantur ratiocinia illa (n. 699); per "reges" quibus pararetur via significantur qui a Domino in veris ex bono sunt (n. 20,{1} 483); per "ortum solis" significatur principium Novae Ecclesiae a Domino, simile quod per "mane" (n. 151); per "parare viam" significatur praeparare ad introducendum: ex his patet, quod per quod "exsiccata sit aqua, ut pararetur via regum ab ortu solis," significetur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, et in Novam Ecclesiam introducendi sunt. Haec est series rerum: agitur hic de consummatione seu fine Ecclesiae hodiernae, et de instauratione seu principio Ecclesiae Novae, et de contentionibus. Illi qui ab Ecclesia hodierna in sola Fide sunt, intelliguntur per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam," de quibus sequitur; et ejus contentiones cum illis qui ab Ecclesia Nova erunt, intelliguntur per "congregationem regum terrae ad proelium;" illi autem qui e Nova Ecclesia erunt, cum quibus contendent, intelliguntur per illos pro quibus "exsiccata est aqua fluvii Euphratis, ut pararetur via regibus ab ortu solis." Hoc involvit simile cum introductione filiorum Israelis in Terram Canaanem, cum discrimine, quod pro illis exsiccatus sit fluvius Jordanes, at pro his fluvius Euphrates. Causa quod pro his fluvius Euphrates, est, quia hic contendunt per ratiocinia interiora, quae exsiccanda, hoc est, removenda sunt, antequam fit introductio; quae etiam causa est, quod ratiocinia eorum interiora in hoc Opere detegantur; quae nisi detegerentur, homo ignarus, tametsi intelligens, facile posset seduci. @1 20 pro "28"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church