705. (Vers. 15.) "Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua" significat Adventum Domini, et tunc Caelum illis qui spectant ad Ipsum, et permanent in vita secundum praecepta Ipsius, quae sunt vera Verbi. - Quod "venire sicut fur," cum de Domino, significet Adventum Ipsius, et tunc Caelum illis qui bene vixerunt, ac Infernum illis qui male vixerunt, videatur supra (n. 164); quod "beatus" dicatur qui vitam aeternam accipit (n. 639); quod "vigilare" significet spiritualiter vivere, hoc est, in veris esse et in vita secundum illa, et spectare ad Dominum (n. 158); et quod "servare vestimenta sua" significet permanere in illis usque ad finem vitae, "vestimenta" enim significant vera investientia (n. 166, 212, 328), ita praecepta Domini in Verbo, quia haec sunt vera. Haec nunc sequuntur in ordine ex illis quae praecedunt; nam praecedit de Adventu Domini, et de Nova Ecclesia; tum de impugnatione ejus ab illis qui e veteri Ecclesia sunt; et quia pugna instat, admonentur qui in veris sunt ex Verbo ut in illis permaneant, ne in praelio (de quo in versu sequente) succumbant.