Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 714

Previous Number Next Number See English 

714. {1} ((Vers. 20.) "Et omnis insula fugit, et montes non in venti sunt," significat quod non aliquod verum fidei amplius, nec aliquod bonum amoris amplius.) @1 Verba uncis inclusa videantur supra, p. 587; tum quoque vide n. 336 et 737.$

714b. (Vers. 21.) "Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines," significat dira et atrocia falsa, per quae omne verum Verbi et inde Ecclesiae destructum est. - Quod per "grandinem" significetur falsum destruens verum et bonum, videatur supra (n. 399); et quia dicitur "grando magna quasi talenti pondo," significantur dira et atrocia falsa, per quae omne verum et bonum Verbi et inde Ecclesiae destructum est: quod dicatur "talenti pondo," est quia talentum erat maximum pondus argenti et quoque auri, et per "argentum" significatur verum, et per "aurum" bonum, et in opposito sensu falsum et malum (n. 211). Quod dicatur quod "grando descenderit de Caelo super homines," est secundum apparentias, ex quibus et ex correspondentiis est Sensus literae Verbi. Hoc simile est, sicut prius dictum est de "plagis," quod e Caelo per angelos super homines effusae sint, cum tamen sunt vera et bona a Domino demissa, quae apud illos qui infra sunt, vertuntur in falsa et mala (n 673): etiam in Mundo spirituali apud illos, cum in ratiociniis ex falsis contra vera Verbi sunt, apparet quandoque grando descendere, et apud quosdam sulphur et ignis et quia haec apparent in atmosphaera supra illos, et sicut e Caelo, ideo ex apparentia illa dicitur quod grando talis e Caelo descenderit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church