734. "Et futura est ascendere et abysso, et in interitum abire," significat deliberatum in Consistorio Papali aliquoties de receptione et lectione Verbi a Laicis et Vulgo, sed rejectum. -Per "Bestiam quae futura est ascendere," significatur Verbum, ut supra (n. 723, 733); per "abyssum" ex quo futura est ascendere, non aliud significari potest, quam Religiosum illud, et praecipue ubi Thronus ejus est, ita Consistorium Papale; causa quod sit "abyssus," est quia id quod ibi decernitur, spectat dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius (n. 729); haec ut essentialia pro fine habent, at bonum Ecclesiae et salutem animarum ut formalia pro mediis ad finem; per "abire ad interitum" significatur rejici. Quod aliquoties ibi deliberatum sit de receptione et lectione Verbi a laicis et vulgo, at rejectum, ex Historia Ecclesiastica notum est; propositum etiam est a Pontifice qui nunc inter Reformatos et beatos est, de quo in Continuatione de Mundo Spirituali (n. 59), sed non acceptatum; et imprimis hoc notum est ex Bulla Unigenitus, et praeterea ex Conciliis.