738. "Quinque ceciderunt, et unus est, et alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere," significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, et cum venit, non permansurum est, quod est quod Humanum Domini sit Divinum. -Per "quinque" non significantur quinque, sed omnia reliqua, hic omnia reliqua Divina Vera Verbi, quae per "Reges" significantur; nam numeri in Apocalypsi, et in genere in Verbo, significant quale rerum cum quibus copulantur; sunt sicut quaedam adjectiva copulata substantivis, aut sicut quaedam praedicata adjuncta subjectis, ut videri potest ex numeris, duo, tria, quatuor, sex, septem, decem, duodecim, centum quadraginta quatuor, de quibus supra; hic itaque "quinque" significant omnia reliqua, quia "septem" omnia sancta Verbi, et sequitur quod "unus sit," et quod "alter venturus sit," ita quod duo sint ex omnibus quae remanserunt; inde patet, quod per "quinque ceciderunt," significetur quod omnia reliqua destructa sint; dicitur "cadere," quia de Regibus qui gladio cadunt; per "unus est," non aliud significatur, quam hoc Divinum Verum, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra, secundum Ipsius Domini verba (Matth. xxviii. 18; Joh. xiii. 3; cap. xvii. 2, 3, 10);
(videatur supra n. 618;) quod hoc unum non destructum sit, est quia alioquin non potuerunt addicare sibi dominium super omnia Ecclesiae et Verbi et super Caelum. Per "alterum qui nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere," significatur Divinum Verum quod nondum in questionem venit, et cum venit, non apud illos permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum; dicitur "brevi oportet manere," quia est secundum Divinam Providentiam, de qua supra (n. 686). Quod Divinum Verum sit, quod Humanum Domini sit Divinum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem. At quod nondum in quaestionem venerit, est quia postquam in se transtulerunt omnem potestatem Domini, non potuerunt agnoscere Humanum Dominum pro Divino, quia tunc diceretur a laicis et vulgo quod in se transtulerint Divinam Potestatem, et sic quod ipse Pontifex esset Deus, et ejus ministri essent dii: sed quod usque hoc in quaestionem venturum sit, constare potest ex eo, quod hic in Apocalypsi praedictum sit. Quod hoc alterum, quod est quod Humanum Domini sit Divinum, viderint, tametsi sicut clausis oculis, patet ex his apud illos, quod dicant quod in Eucharistia non solum sit Corpus et Sanguis Domini sed etiam Anima et Divinitas Ipsius, ita quod sit Omnipraesentia tam Humani quam Divini Ipsius, et Humanum non potest Omnipraesens esse, nisi sit Divinum: tum quod dicant, quod Christus quoad Corpus et Sanguinem, et simul quoad Animam et Divinitatem per Eucharistiam in illis sit, et illi in Ipso sint, et hoc dicitur de Humano Ipsius; quod non potest dici, quia non dari, nisi Humanum Ipsius sit Divinum. Praeter illa etiam dicunt, quod Sancti cum Christo regnent, et quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi et venerandi: tum quod Christus sit vera Lux, et quod in Ipso vivant et mereantur, et similia alia, quae involvunt Divinitatem Humani Ipsius. Haec ex Concilio Tridentino et ex Bulla. Ita quod, sicut dictum est, videant illud verum, sed tanquam clausis oculis.