74. "Haec dicit Tenens septem stellas in dextra Sua," significat Dominum, a Quo per Verbum omnia vera sunt. - Quod "Tenens septem stellas in dextra Sua," sit Dominus, et quod "septem stellae in dextra manu Ipsius" sint omnes cognitiones boni et veri in Verbo, quae inde a Domino apud Angelos Caeli et apud homines Ecclesiae sunt, videatur supra (n. 51): cognitiones boni et veri ex Verbo sunt vera.