Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 741

Previous Number Next Number See English 

741. "Sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia," significat quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum, sicut in Divinis veris ejus essent. -Per "accipere potestatem cum Bestia" significatur una valere cum Verbo, ita quod Verbum apud illos valeat, ac illi per Verbum valeant; per "potestatem accipere" significatur valere, et per "Bestiam" significatur Verbum (n. 723) ; per "tanquam reges," significatur sicut in Divinis veris ex Verbo essent; quod per "reges" significentur qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi (n. 20, 664, 704, 740); per "unam horam" significatur aliquamdiu, et quoque aliquantum. Ex his patet, quod per "potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum Bestia," significetur quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum, sicut in Divinis veris ejus essent. Haec dicta sunt, quia agnoscunt quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et inde quod Ecclesia sit Ecclesia ex Verbo: sed usque Divina Vera ex illo non adhuc hauriunt, modo haec communia: quod Solus Deus colendus sit, et quod non aliquis homo sicut Deus; et quod potestas Petro data non in se sit Divina, et quod tamen Divinum sit aperire et claudere Caelum, quod non in hominis propria potestate est. Haec confirmant apud se ex Verbo; sed coram aliis, qui non audiunt Verbum, ex rationalitate, quae apud unumquemvis, qui in veris vult esse, ex continuo influxu e Caelo datur. Quod non ulterius progrediantur, et ex Verbo hauriant doctrinalia fidei et vitae, est ex Divina Domini Providentia, quia in externis seu formalibus adhuc cohaerent cum Religioso Catholico Romano; ne verum et falsum commisceantur, et inde luctatio interior, quae est sicut fermentatio quae turbat, exoriatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church