Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 748

Previous Number Next Number See English 

748. "Et carnes ejus comedent, et illam comburent igne," significat quod mala et falsa quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt. - Haec de Protestantibus, qui ita facturi sunt cum Meretrice, hoc est, cum Religioso Catholico Romano. Per "carnes ejus comedere" significatur propria Religiosi istius, quae sunt mala et falsa, ex odio damnare apud se et destruere, de quo sequitur; et per "illam comburere igne" significatur ipsum Religiosum ut prophanum devovere et apud se delere; quod "igne comburere" id sit, est quia poena prophanationis sancti fuit combustio; quare ex Lege Divina fuit, quod Qui prophanabant Nomen Jehovae colendo alios deos, illi et omnia illorum comburerentur igne (Deut. xiii. 13(ad) 19 (B.A. 12-18):

ideo Moses Vitulum aureum, quem filii Israelis profane colebant, combussit igne (Exod. xxxii. (20); Deut. ix. 21);

Et bini filii Aharonis, quia prophanabant sancta, ex igne e caelo consumpti sunt (Levit. x. 1-6);

nec aliud per "ignem et rogum in Topheth" quam ignis Inferni, qui est illis qui prophanant sancta, significatur (Esaj. xxx. 33; Jerem. vii. 11, 31, 32{1}; cap. xix. 5, 6; 2 Reg. xxiii. 10), colebant enim ibi Molechum per nefandum sacrificium. Quoniam per "Bestiam quartam" (apud Danielem cap. vii.), significatur Religiosum quod prophanat Verbum et inde sancta Ecclesiae (n. 717{2}), ideo dicitur quod "combusta sit igne" (Dan. vii. 11). Nunc quia cultus prophanus est colere hominem loco Domini, ideo hic dicitur quod ipsam Meretricem "combusserint igne," per quod significatur quod ipsum Religiosum devoverint et apud se deleverint. Quod per "carnes ejus comedere" significetur mala et falsa, quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnare et apud se destruere, est quia id per "carnes comedere{3}" significatur; per "carnes" enim significantur propria alicujus, quae se referunt ad bona et vera, et in opposito sensu ad mala et falsa, et per "comedere" significatur consumere, ita delere. Quod per "carnem" significetur proprium alicujus, quod in se est malum, constat ex his locis:

"Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam" (Joh. vi. 63);

"Quod natum est ex carne, hoc caro est; quod generatum est a spiritu, spiritus est" (Joh. iii. 6);

"Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis" (Joh. i. 12, 13);

"Deus recordatus quod caro illi, spiritus qui abivit non reverteretur" (Psalm. lxxviii. 39):

"Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus" (Esaj. xxxi. 3):

Scortata est Hierosolyma "cum filiis Aegypti magnis carne" (Ezech. xvi. 26);

Jesus dixit Petro, "Caro et sanguis non haec revelavit tibi" (Matth. xvi. 17);

"Maledictus qui confidet homini, et ponit carnem brachium suum" (Jerem. xvii. 5). Quia "caro" significat proprium hominis, ac illi qui odio habent alterum propria ejus aggrediuntur, animo destruendi illa, ideo per "carnes comedere" id significatur, ut quoque in his locis:

"Moriens moriatur, et exscindendo exscindatur, reliquae comedent quaelibet Carnem alterius" (Sach. xi. 9);

"Comedent Israelem omni ore; vir Carnem brachii sui comedent, Menasche Ephraimum, et Ephraimus Menaschen (Esaj. ix. 11, 19, 20 (B.A. 12, 20, 21));

"Cibabo oppressores tuos Carne eorum" (Esaj. xlix. 26);

"Quisque Carnem socii sui comedent" (Jerem. xix.{4} 9). "Comedere carnem filiorum et filiarum" (Jerem. xix. 9; Levit. xxvi. 29; Deut. xxviii. 53{5}), significatur destruere vera et bona apud se; per "filios" enim significantur vera, et per "filias" bona, videatur supra (n. 139, 543, 546, 612). Praeterea in Verbo dicitur "omnis caro, et per id significatur omnis homo (Gen. vi. 12, 13, 17, 10: Esaj. xl. 5, 6: cap. xlix. 26; cap. lxvi. 16, 23, 24; Jerem. xxv. 31 : cap. xxxii. 27; cap. xlv. 5; Ezech. xx. 48; cap. xxi. 4. 5 (B.A. xx. 48, 49)). @1 31, 32 pro "32, 33"$ @2 717 pro "751"$ @3 carnes comedere pro "carnes ejus comedere"$ @4 xix. pro "xvi."$ @5 Jerem. xix. 9; Lev. xxvi. 29; Deut. xxviii. 53 pro "Jerem. xvii. 5; cap. xix. 19"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church