767. (Vers. 9.) "Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana. -In hoc et in sequente versu agitur de luctu "regum terrae," per quos intelliguntur supremi in ordine, qui magnates et primates vocantur; a vers. 11 ad 16 agitur de luctu "mercatorum terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, qui vocantur monachi; et a versu 17 ad 19 agitur de luctu "nauclerorum et nautarum," per quos intelliguntur qui apportant, qui vocantur laici. Hic nunc de "regibus terrae," per quos significantur supremi in ordine. Quod per "reges" non intelligantur reges, sed qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu in falsis ex malo, videatur supra (n. 483, 704, 720, 737, 740); hic itaque per "reges terrae qui cum Meretrice scortati sunt et deliciati significantur qui in dominio sunt et ejus jucundis per falsificata et adulterata vera Verbi, imprimis per id verum ab illis falsificatum et adulteratum, quod Dominus dixit ad Petrum, de quo aliquid sequitur; quod "scortari" significet falsificare et adulterare vera Verbi, videatur n. 134, 632, 635; et quod "deliciari" significet frui jucundis dominii et simul opulentiae, n. 759; per quod "illi deflebunt et plangent" significantur interiores illorum dolores; "deflere" et "plangere" dicitur, quia deflere est doloris super dejectione e dominio, et plangere est doloris super deprivatione opulentiae: et quia horum dolores sunt interiores quam "mercatorum terrae," ideo de "regibus terrae," per quos intelliguntur superiores in ordine, dicitur quod "deflerent" et "plangerent;" et de "mercatoribus terrae," per quos intelliguntur inferiores in ordine, dicitur quod "flerent" et "lugerent." Per "videre fumum combustionis" significatur dum vident falsa Religiosi sui, quae sunt falsificata et adulterata vera Verbi, versa in prophana; per "fumum" significantur falsa illa (n. 422, 452), et per "combustionem" significatur prophanum (n. 766). Ex his et ex illis quae supra (n. 766) explicata sunt, patet, quod per "deflebunt illam et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus," significentur interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, cum vident ea versa in prophana.