783. (Vers. 15.) "Mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes," significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt.--Per "mercatores horum," nempe fructuum desiderii animae, ac pinguium et splendidorum, de quibus in mox praecedente versu, significantur illi qui per varias dispensationes, et promissiones gaudiorum caelestium, divites facti sunt, hoc est, lucrati: per hos "mercatores" intelliguntur omnes tam superiores quam inferiores in ordine Ecclesiastico illorum, qui per talia lucrati sunt. Quod etiam superiores, patet a versu 23, hujus capitis, ubi dicitur, "Quia mercatores tui erant magnates terrae;" quod inferiores, a versu 11{1} (videatur supra, n. 771); per "stare e longinquo propter timorem cruciatus, flentes et lugentes" significatur dum adhuc sunt in statu remoto a damnatione, et usque in timore tunc pro poenis, et in lamentatione, ut supra (n. 769), ubi similia dicuntur. @1 11 pro "10"$