Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 785

Previous Number Next Number See English 

785. (Vers. 16.) "Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae," significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint.--Per "Vae, vae" significatur gravis lamentatio, ut supra (n. 769); per "urbem illam magnam" significatur Religiosum Catholico Romanum, quia dicitur "circumamicta bysso et purpura (et coccino,) ac inaurata auro," quod non dici potest de urbe, sed de Religioso; per "circumamictam bysso, purpura et coccino, et inauratam auro, lapide pretioso, et margaritis" significantur similia quae supra (n. 725-727), ubi eadem verba, in genere magnifica in externa forma; per "quia una hora devastatae sunt tantae divitiae significatur quod lucra eorum tam subito et plane destructa sint; per "unam horam" significatur subito et plane, ut supra (n. 769), quia per tempus et omnia temporis significantur status (n. 476). Ex his patet, quod per illa verba significentur illa quae supra allata. De devastatione Babelis consimilia dicuntur apud Jeremiam:

"Terra" Babelis "plena est reatu a Sancto Israelis; stant cogitationes Jehovae contra illam, ad ponendum illam in desolationem: non sument de te lapidem pro angulo aut lapidem fundamentorum, quia vastitas saeculi eris. Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum. Redacta{1} est Babel in desolationem, ascendit super illam mare, multitudine fluctuum obtecta est, redactae sunt urbes ejus in desolationem, terram siccitatis et solitudinis" (li. 5, 29, 26,{2} 37, 41-43). @1 Redacta pro "Reducta"$ @2 29, 26 pro "26, 29"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church