Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 789

Previous Number Next Number See English 

789. "In qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt," significat propter id, quod per sancta Religiosi istius omnes, quotquot emere vellent, propitiati sint, et pro divitiis mundanis et temporariis receperint divitias spirituales ac aeternas, et quod nunc non aliquis.--Per "ditari ex pretiositate ejus" significatur per sancta Religiosi istius propitiari Deo, seu credere quod pro mercibus seu divitiis temporalibus et temporariis recipiant merces seu divitias spirituales ac aeternas, hoc est, quod pro auro, argento, lapide pretioso, margaritis, purpura, et caeteris quae vers. 12, 13, enumerantur, accipiant benedictiones ac felicitates post mortem; haec intelliguntur per "pretiositatem," qua se dicunt ex urbe illa ditatos esse; quod sic etiam loquantur, notum est: per "quod una hora devastati sint" significatur quod propter destructionem Religiosi istius posthac non aliquis sancta illorum emere possit: ex his patet, quod per ea verba significentur illa quae supra allata sunt. Quod sancta Ecclesiae per "pretiosa" significentur, patet ex his locis:

"Benedicta a Jehovah terra Josephi, de Pretiosis Caeli, de Pretiosis proventuum solis, de Pretiosis producti mensium, de Pretiosis collium aeternitatis, et de Pretiosis terrae" (Deutr. xxxiii. 13-16{1}); "Filius Pretiosus Mihi Ephraim, natus deliciarum" (Jerem. xxxi. 20);

per "Ephraimum" intelligitur intellectus Verbi. "Filii Zionis Pretiosi aestimati sunt prae auro puro" (Thren. iv,{2} 2);

"filii Zionis" sunt vera Ecclesiae. (Praeter alibi, ut Esaj. xiii. 12: cap. xliii. 4: Psalm. xxxvi. 8 (B. A. 7); Psalm. xlv. 10 (B. A. 9); Psalm. xlix.{3} 9 (B. A. 8); Psalm. lxxii. 14.{4}) Inde nunc est, quod dicatur, quod ex urbe illa ditati sint "omnes habentes naves in mari de pretiositate ejus." @1 16 pro "15"$ @2 iv. pro "ii."$ @3 xlix. pro "xlviii."$ @4 lxxii. 14 pro "xcvi. 8"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church