Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 795

Previous Number Next Number See English 

795. Sed illustretur hoc per exemplum. Quis non videre potest, quod illi qui in Babylone sunt, inquisiverint et scrutati sint, quomodo possent confirmare hoc enorme falsum, quod Panis et Vinum in Eucharistia divideretur, ut daretur Laicis Panis et Clericis Vinum. Hoc videri potest ex lecta solum Confirmatione in Concilio Tridentino facta, et per Bullam constabilita, quae talis est:

"Quod statim post consecrationem, verum Jesu Christi Corpus, et verus Sanguis, sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, vere, realiter et substantialiter contineatur, Corpus sub specie Panis, et Sanguis sub specie Vini, ex vi Verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini, et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem illam cum Corpore et Anima hypostaticam unionem; et quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; ac quod totus et integer Christus sub Panis specie, et sub quavis istius speciei parte, ac totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat." Tum "quod aqua vino miscenda." Haec sunt ipsa illorum verba, quae quod sint contra vim verborum Domini, ipsi fatentur. Quis qui in judicio sano est, non videt ibi ipsa Vera inversa, et conversa in falsa per ratiocinia, quae recti corde non possunt non abominari. Sed cur hoc; annon solum propter Missas, quas vocant Sacrificia propitiatoria, sanctissima, pura, et non nisi sanctum in illis, per quas infunderent sensibus corporeis hominum sanctitatem, et simul noctem in omnibus fidei et vitae spiritualis, et haec propter causam ut in caligine dominentur et lucrentur: tum ut de Ministris sit idea, quod pleni sint Domino, et Dominus in illis; ut- et ne defatigentur, sit illis vinum, et ne inebrientur, sit aqua in vino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church