Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. (Vers. 4.) "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris," significat quod hoc sit contra illos, quod primo loco non habeant bona vitae, ut tamen factum est et fit in principio omnis Ecclesiae. - Hoc dicitur ad Ecclesiam (Ephesinam), quia per eam intelliguntur illi in Ecclesia, qui primario seu primo loco spectant vera doctrinae, et non bona vitae (n. 73) cum tamen bona vitae primo loco, hoc est primario, spectanda sunt, nam quantum homo in bonis vitae est, tantum realiter in veris doctrinae est, non autem vicissim; causa est, quia bona vitae aperiunt interiora mentis, quibus apertis apparent vera in sua luce, ex qua non solum intelliguntur, sed etiam amantur: aliter cum doctrinalia primario seu primo loco spectantur; tunc quidem sciri possunt vera, sed non interius videri, et ex spirituali affectione amari; sed hoc illustratum videatur supra (n. 17). Omnis Ecclesia, dum inchoat, primo loco spectat bona vitae, et secundo vera doctrinae; sed sicut Ecclesia declinat, incipit illa spectare vera doctrinae primo loco, et bona vitae secundo; et tandem in fine spectat solam fidem, et tunc bona charitatis non solum separat a fide, sed etiam omittit. Ex his nunc constare potest, quod per "quod charitatem tuam primam reliqueris," significetur quod primo loco non habeant bona vitae, ut tamen factum est et fit principio omnis Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church