Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 829

Previous Number Next Number See English 

829. "Et Ipse calcat torcular vini furoris et illae Dei Omnipotentis," significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. - Per "vinum furoris et irae Dei" significantur bona et vera Ecclesiae, quae ex Verbo sunt, prophanata et adulterata, ita mala et falsa Ecclesiae (n. 316, 632, 635, 758); per "calcare torcular" illius vini, significatur sustinere illa, pugnare contra illa, et condemnare, et sic liberare angelos in Caelis et homines in terris ab infestatione ex illis. Dominus enim in mundum venit, ut subjugaret inferna, quae tunc succreverant ut inciperent infestare angelos; et subjugavit illa per pugnas contra illa, ita per tentationes; nam tentationes spirituales non aliud sunt quam pugnae contra inferna. Et quia omnis homo in consortio est cum spiritibus quoad ejus affectiones et inde cogitationes, homo malus cum spiritibus ex Inferno, et homo bonus cum angelis e Caelo, quare cum Dominus subjugavit inferna, non solum liberavit angelos Caeli ab infestatione, sed etiam homines telluris. Hoc itaque est, quod significatur per haec apud Esajam:

"Morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros Ille portavit; atque Ille confossus est propter praevaricationes nostras, contusus propter iniquitates nostras: et vulnere Ejus sanitas data est nobis; Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitatem omnium nostrum; exactionem sustinuit, excisus est e terra viventium, ob praevaricationem populi Mei, plagam illis, et posuit reatum animam Suam" (liii. 4-10{1});

haec de Domino et de Ipsius tentationibus ab Infernis, et tandem a Judaeis, a quibus crucifixus est. Pugnae Domini etiam describuntur apud Esajam, cap. lxiii. 1-10, inter quae etiam haec sunt:

"Vestes Tuae sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus" ((vers. 2, 3));

per quae significatur, quod Solus sustinuerit mala et falsa Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. Dicitur violentiam illata Verbo, ita Sibi, quia Dominus est Verbum; et Verbo et Ipsi Domino illata est violentia a Religioso Catholico Romano, tum a Religioso apud Reformatos de sola Fide: hujus et istius mala et falsa sustinuit Dominus, cum Ultimum Judicium fecit, per quod subjugavit iterum inferna; quae nisi iterum subjugata fuissent, non potuisset ulla caro salvari, ut Ipse apud Matthaeum (cap. xxiv. 21, 22), dicit. @1 10 pro "9"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church