834. (Vers. 20.) "Et comprehensa est Bestia, at cum illa Pseudopropheta qui facit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, at adorantes imaginem ejus," significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerunt alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam. - Per "Bestiam" hic intelligitur "Bestia e mari" (de qua Apoc. xiii. 1-10); et per "Pseudoprophetam" intelligitur "Bestia e terra" (de qua in eodem capite, a vers. 11 ad 18{1}). Quod per "Bestiam e mari" intelligantur laici et vulgus, qui in Religioso de sola Fide sunt, et quod per "Bestiam e terra" intelligantur clerici et docti qui in illo Religioso sunt, videri potest ab Explicationibus illius capitis: quod "Pseudopropheta" hic sit "Bestia e terra" (de qua in eo capite, a vers. 11 ad 18, agitur), patet manifeste; quia dicitur hic de "Pseudopropheta," quod sit "qui fecit signa coram altera Bestia, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae et adorantes imaginem ejus;" nam similia dicuntur de "Bestia e terra" (cap. xiii.), nempe, quod "Fecerit signa magna coram Bestia e mari, et seduxerit habitantes super terra, ut adorarent imaginem ejus, et acciperent characterem ejus super manu dextra et super fronte" (Apoc. xiii. 12-17);
ex quibus patet, quod per "Pseudoprophetam" hic significentur clerici et docti, qui se confirmaverunt in Religioso de sola Fide, et seduxerunt laicos et vulgus; vocantur Pseudopropheta, quia per "(falsum) Prophetam" significantur qui docent et praedicant falsa, pervertendo vera Verbi (n. 8, 701); quod per "signa" ejus Bestiae significentur ratiocinationes et contestationes quod sola Fides sit unicum medium salutis, videatur supra (n. 598, 599, 704) per "accipere characterem Bestiae et adorare imaginem ejus" significatur agnoscere et recipere illam fidem (n. 634, 637, 679). @1 18 pro "12"$