Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. "Sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum a loco Suo, ii non resipueris," significat quod alioquin certum sit non dari illustrationem ut videant vera amplius - Per "cito" significatur certum (n. 4, 947); et per "candelabrum" Ecclesia quoad illustrationem (n. 43, 66); inde per "movere e loco suo," significatur removere illustrationem, ut non videant vera in sua luce, et tandem ut non videant illa amplius. Hoc sequitur ex illis quae supra (n. 82) dicta sunt, nempe quod si vera doctrinae primario seu primo loco spectantur, quidem sciri possint, sed non interius videri, et ex affectione spirituali amari, quare successive pereunt; nam videre vera ex luce sua, est ex interiore hominis mente, quae Mens spiritualis vocatur; et haec mens aperitur per charitatem; et cum aperta est, influit lux et affectio intelligendi vera e Caelo a Domino; inde est Illustratio: homo qui in hac illustratione est, agnoscit vera ut primum legit aut audit illa, non autem ille cujus mens spiritualis non aperta est, qui est qui non in bonis charitatis est, utcunque in veris doctrinae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church