Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 882

Previous Number Next Number See English 

882. (Vers. 3.) "Et audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus," significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod 1pse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit. - Hic est Sensus illorum verborum caelestis. Angeli caelestes, qui sunt angeli tertii Caeli, non aliter intelligunt illa; nam per "audire vocem magnam e Caelo dicentem," ab illis intelligitur Dominus ex amore loquens et evangelizans, quia e Caelo non alius loquitur quam Dominus; quoniam Caelum non est Caelum ex propriis angelorum, sed a Divino Domini, cujus recipientes sunt; per "vocem magnam" intelligitur loquela ex amore, "magnum" enim praedicatur de amore (n. 656, 663); per "Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus," intelligitur nunc Dominus in Divino Humano Suo praesens; per "Tabernaculum Dei" intelligitur Ecclesia caelestis, et in universali Sensu Regnum caeleste Domini, et in supremo Sensu Divinum Humanum Ipsius (videatur supra, n. 585). Quod per "Tabernaculum" in supremo Sensu intelligatur Divinum Humanum Domini, est quia per "Templum" illud significatur (Ut constare potest ex Joh. ii. 19{1}, 21; Malach. iii. 1; Apoc. xxi. 22; et alibi). Similiter per "Tabernaculum," cum differentia quod per "Templum" intelligatur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Verum, seu Divinam Sapientiam, et per "Tabernaculum" intelligatur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum seu Divinum Amorem. Inde sequitur, quod per "Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus" intelligatur quod Dominus nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit. @1 19 pro "18"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church