Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 884

Previous Number Next Number See English 

884. (Vers. 4.) "Et absterget Deus omnem lachrymam et oculis illorum, at mors non erit amplius; neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt," significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est. - Per "absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum" significatur quod Dominus illis auferet omnem dolorem animi, lachrymatio enim ex dolore animi est: per "mortem" quae non erit amplius, significatur damnatio (ut n. 325, 765, 853, 873); hic timor pro illa: per "luctum," qui nec erit amplius, significatur timor pro malis ab Inferno, "luctus" enim significat varia, ubivis propter aliquam rem de qua agitur; hic timorem pro malis ex Inferno, quia praecedit pro damnatione, et sequitur pro falsis ab Inferno, et de tentationibus ex illis: per "clamorem" significatur timor pro falsis ex Inferno, de quo in articulo sequente: per "laborem," qui nec erit, significantur tentationes (n. 640): per "non erit amplius, quia priora transiverunt" significatur quod non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est; haec enim sunt priora quae transiverunt. Sed haec illustranda sunt. Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur, bonus ad Caelum et malus ad Infernum; de quo Mundo, videatur supra (n. 784, 791, 843, 850, 866, 869). Et quia consortia ibi sunt sicut in mundo naturali, non potuit aliter ante Ultimum Judicium, quam ut illi qui in externis erant civiles et morales at in internis mali, simul essent et colloquerentur cum illis qui similiter in externis erant civiles et morales sed in internis boni. Et quia malis inest continua cupiditas seducendi, ideo boni qui cum illis in consortio erant variis modis infestati sunt. Verum illi qui per infestationes ex illis doluerunt, et venerunt in timores pro damnatione, proque malis et falsis ex Inferno, proque gravi tentatione, a Domino exempti consortio illorum sunt, et missi in Terram quandam infra illam, ubi etiam societates sunt, et ibi custoditi; et hoc usque dum omnes mali separati sunt a bonis, quod per Ultimum Judicium factum est; et tunc illi qui in Terra inferiore custoditi fuerunt, a Domino elevati sunt in Caelum. Infestationes illae imprimis factae sunt ab illis qui per "Draconem" et ejus "Bestias" intelliguntur; quare cum Draco et binae ejus Bestiae conjecti sunt in stagnum ignis et sulphuris, tunc, quia omnis infestatio ac inde dolor ac timor pro damnatione et pro Inferno cessaverunt, dicitur ad illos qui infestati fuerant, quod "Deus absterget omnem lachrymam ab oculis illorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius, quia priora transiverunt;" per quae significatur quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, proque malis et falsis ex Inferno, proque gravi tentatione ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est. Quod Draco cum binis Bestiis ejectus sit, et conjectus in stagnum ignis et sulphuris, videatur supra (cap. xix. 20; cap. xx. 10): et quod Draco infestaverit, ex multis locis patet; pugnavit enim cum Michaele, et voluit devorare fetum quem mulier peperit, et persecutus mulierem, abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus (cap. xii. 4, 5, 7-9, 13-18 (B.A. 4, 5, 7-9, 13-17, cap. xiii. 1); tum cap. xvi. 13-16; et alibi). Quod plures qui interius boni fuerunt, custoditi sint a Domino ne infestarentur a Dracone et ejus Bestiis, patet a cap. vi. 9-11 et quod infestati fuerint, cap. vii. 13-17; et quod postea evecti sint in Caelum, cap. xx. 4, 5; et alibi. Iidem etiam intelliguntur per "captivos" et "vinctos in fovea," et a Domino liberatos (Esaj. xxiv, 22; cap. lxi. 1; Luc. iv. 18, 19; Sach. ix. 11; Psalm. lxxix. 11). Hoc quoque significatur in Verbo, ubi dicitur quod Sepulchra aperta sint; tum ubi dicitur quod Animae exspectent Ultimum Judicium, et tunc Resurrectionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church