889. "Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis," significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt. -Per "sitientem" significatur qui desiderat verum ex aliquo usu spirituali, de quo sequitur; per "fontem aquae vitae" significatur Dominus et Verbum (n. 384); per "dare gratis" significatur ex Domino, et non ex aliqua propria intelligentia hominis. Quod per "sitire" significetur desiderare ex aliquo usu spirituali est quia datur sitis seu desiderium cognitionum veri ex Verbo ex usu naturali, et quoque ex usu spirituali: ex usu naturali illis qui pro fine habent eruditionem, et per eruditionem famam, honorem et lucrum, ita se et mundum; at ex usu spirituali illis qui pro fine habent servire proximo ex amore ejus, consulere animabus illorum, etiam suae, ita propter Dominum, proximum et salutem: his "ex fonte aquae vitae," hoc est, ex Domino per Verbum, datur verum, quantum usui isti conducit: reliquis non datur inde verum; legunt Verbum, et omne verum doctrinale ibi vel non vident, vel si vident vertunt in falsum; non ita in loquela dum enuntiatur ex Verbo, sed in idea cogitationis de illo. Quod "esurire" significet desiderare bonum, ac "sitire" desiderare verum, videatur n. 323, 381.