Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 891

Previous Number Next Number See English 

891. (Vers. 8.) "Timidis autem, et infidis, et abominabilibus," significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis. -Per "timidos" significantur qui in nulla fide sunt, de quo sequitur; per "infidos" significantur qui in nulla charitate erga proximum sunt, sunt enim illi insinceri et fraudulenti, ita infidi; per "abominabiles" significantur qui in omnis generis malis sunt, "abominationes" enim in Verbo significant in genere mala quae in sex praeceptis ultimis Decalogi nominantur; ut constare potest apud Jeremiam{1}:

"Ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi; num furando, occidendo, et adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, dum facitis Abominationes has" (vii.{2} 2-4, 9-11);

ita ubivis alibi. Quod per "timidos" significentur qui in nulla fide sunt, constat ex his:

Jesus dixit Discipulis, "Quare Timidi estis, exiguae fidei homines" (Matth. viii.{3} 26; Marc. iv. 39, 40; Luc. viii. 25);

Jesus dixit ad Archisynagogum, "Ne Timeto, crede modo, tunc filia servabitur" (Luc. viii. 49, 50: Marc. v. 36);

"Ne Time, parve grex, quia complacuit Patri vestro vobis dare regnum" (Luc. xii. 32);

Similiter per "Ne timete vobis" (Matth. xvii. 6, 7; cap. xxviii. 3-5, 10: Luc. i. 12, 13, 30; cap. ii. 9, 10; cap. v. 8-10; et alibi). Ex his et illis constare potest, quod per "timidis autem, et infidis, et abominabilibus," significentur illi qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis. @1 Jeremiam pro "Isaiam"$ @2 vii. pro "viii."$ @3 viii. pro "x."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church