Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 895

Previous Number Next Number See English 

895. (Vers. 9.) "Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem," significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino. -Per "unum septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum," intelligitur Dominus ex intimo Caeli influens, et per intimum Caelum loquens, hic manifestans illa quae sequuntur; quod per hunc Angelum intelligatur Dominus, patet ab explicatione capitis xv., ubi haec sunt:

"Post haec vidi, cum ecce apertum est Templum Tabernaculi in Caelo, et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas" (vers. 5 et 6);

quod per illa significetur quod visum sit intimum Caeli,ubi Dominus in Sua sanctitate, et in Lege quae Decalogus est, videatur supra (n. 669, 670); tum etiam ab explicatione capitis xvii., ubi haec sunt:

"Et venit unus ex Angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens, Veni ostendam tibi judicium Meretricis magnae" (vers.1);

quod per illa significetur influxus et revelatio a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano, videatur supra (n. 718, 719): inde patet, quod per "venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum dicens," intelligatur Dominus ex intimo Caeli influens; et quod per "veni, ostendam tibi" significetur manifestatio; et quod per "Sponsam Agni Uxorem" significetur Nova Ecclesia, quae per Verbum conjuncta erit Domino (ut n. 881): Ecclesia illa vocatur "Sponsa" quando instauratur, et "Uxor" quando instaurata est; hic "Sponsa Uxor" quia pro certo instauranda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church