Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. "Quae in medio Paradisi Dei" significat interius in veris sapientiae et fidei. - "In medio" significat intimum (n. 44, 383), hic interius; "paradisus Dei" significat vera sapientiae et fidei; quare "Arbor vitae, quae in medio paradisi Dei, significat Dominum cum bono amoris et charitatis interius in veris sapientiae et fidei; bonum etiam est intus in veris, nam bonum est esse vitae, ac verum est existere vitae inde, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia. Quod "paradisus Dei" sit verum sapientiae et fidei, patet ex significatione "horti" in Verbo; "hortus" ibi significat sapientiam et intelligentiam, quia "arbores" significant homines Ecclesiae, ac "fructus" illarum bona vitae; per "Hortum Edenis" non aliud significatur, sapientia enim Adami per illum describitur. Simile per "Hortum Dei" intelligitur apud Ezechielem:

"In sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes: in Eden Horto Dei fuisti; omnis Lapis pretiosus tegumentum tuum" (xxviii. 4, 13);

haec de "Tyro," per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ita quoad intelligentiam; quare dicitur "in sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes;" per "lapides pretiosos," qui tegumentum, significantur vera intelligentiae. Apud eundem:

"Aschur cedrus in Libano; cedri non occultarunt illam in Horto Dei: omnis arbor in Horto Dei non par fuit illi in pulchritudine: aemulatae sunt illi omnes arbores Edenis in Horto Dei" (xxxi. 3, 8, 9);

hoc dicitur de Aegypto et de Aschure, quia per "Aegyptum" significatur scientia, et per "Aschurem" rationalitas, per quam intelligentia; similiter per "cedrum." Sed quia per rationalitatem suam venit in fastum propriae intelligentiae, ideo de eo dicitur, "Cui{1} similis factus es sic in gloria, et in magnitudine inter arbores Edenis, cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, et in medio praeputiatorum cubueris" (vers. 18 istius capitis);

"praeputiati" sunt qui absque bono charitatis. Apud Esajam:

"Consolabitur Jehovah Zionem, et ponet desertum ejus in Eden, et solitudinem ejus in Hortum Jehovae" (li. 3);

"Zion" ibi est Ecclesia, "desertum" et "solitudo" sunt defectus et ignorantia veri, "Eden" et "Hortus Dei" sunt sapientia et intelligentia. Sapientia et intelligentia etiam significatur per "Hortum," Esaj. lviii. 11{2}: cap. lxi. 11; Jerem. xxxi. 12; Amos ix. 14; Num. xxiv. 6. Homo Ecclesiae est quoque sicut hortus quoad intelligentiam, quando in bono amoris est a Domino, quia calor spiritualis, qui illum vivificat, est amor, et lux spiritualis est intelligentia inde: quod ex duobus illis, calore et luce, floreant horti in mundo, notum est: similiter in Caelo; in Caelo apparent Horti paradisiaci cum arboribus fructiferis secundum sapientiam illorum ex bono amoris a Domino; ac circum illos qui in intelligentia sunt, et non in bono amoris, non apparet hortus, sed gramen; at circum illos qui in fide separata a charitate sunt, ne quidem gramen, sed arena. @1 Cui pro "Cur"$ @2 11 pro "12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church