959. Ut sciatur quod per haec non intelligatur qui "aufert ex verbis hujus Libri" sicut scriptus est in Sensu literae, sed qui aufert ex veris doctrinae quae sunt in Sensu spirituali ejus, dicam unde hoc est: Verbum, quod dictatum est a Domino, transivit Caelos Regni caelestis et Caelos Regni spiritualis Ipsius, et sic venit ad hominem per quem scriptum est; quare Verbum in sua prima origine est pure Divinum: hoc dum transivit Caelos Regni caelestis Domini fuit Divinum caeleste, et dum transivit Caelos Regni spiritualis Domini fuit Divinum spirituale, et cum venit ad hominem factum est Divinum naturale; inde est quod Sensus naturalis Verbi in se contineat Sensum spiritualem, et hic Sensum caelestem, et uterque Sensum pure Divinum, qui non alicui homini et ne quidem alicui angelo patet. Haec allata sunt, ut videri possit, quod per "non addetur nec auferetur" aliquid ex scriptis in Apocalypsi intelligatur in Caelo quod non aliquid ex veris Doctrinae de Domino et de Fide in Ipsum; hic enim sensus est, et de Vita secundum praecepta Ipsius, ex quo Sensus literae est, ut dictum est.