Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 962

Previous Number See English 

962. SECUNDUM MEMORABILE :-

Quoniam a Domino datum est mihi videre mirabilia quae in Caelis et sub Caelis sunt, et mandato me oportet memorare quod visum est. Visum est Palatium magnificum, et in ejus intimo templum; in medio hujus erat mensa et auro, super qua erat Verbum, cui adstabant bini angeli. Circum illam erant solia in triplici ordine: solia primi ordinis erant obtecta panno holoserico purpurei coloris, solia secundi ordinis panno holoserico caerulei coloris, et solia tertii ordinis panno albo. Sub tecto alte super mensam apparuit aulaeum expansum, fulgens ex lapidibus pretiosis, ex quorum splendore effulsit sicut iris cum serenatur Caelum post pluviam. Subito tunc visi sunt totidem ex Clero sedentes super soliis, omnes induti veste ministerii sacerdotalis. Ad unum latus erat cimeliarchium, ubi stetit Angelus custos, et inibi in pulchro ordine jacebant vestes splendidae. Erat Concilium convocatum a Domino; et audivi vocem e Caelo dicentem, "Deliberate." Sed dicebant, "De quibus." Dictum est, "De Domino et de Spiritu Sancto." At cum de illis cogitabant, non erant in illustratione; quare supplicabant; et tunc Lux descendit e Caelo, quae primum illuminabat occipitia illorum, et postea tempora, et demum facies illorum; et tunc inchoabant; ac ut mandatum est, primum de Domino. Et Propositio et Ventilatio prima fuit, "Quis assumpsit Humanum in Maria Virgine." Et Angelus stans ad mensam super qua erat Verbum, legit coram illis haec apud Lucam:

Angelus dixit ad Mariam, "Ecce concipies in utero, et paries Filium; et vocabis nomen Ejus Jesum: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et Maria dixit ad Angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Et respondens Angelus dixit, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (cap. i. vers. 31, 32, 34, 35):

tum etiam quae apud Matthaeum cap. i. vers. 20-25, et quae ibi in versu 25, legit alte. Praeter haec legit plura ex Evangelistis, ubi Dominus quoad Humanum Suum vocatur "Filius Dei," et ubi Ipse ex Humano Suo Jehovam vocat "Patrem" Suum; ut et ex Prophetis, ubi praedicitur quod Ipse Jehovah in mundum venturus esset, inter quae etiam haec duo, apud Esajam. "Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah Quem exspectavimus: exultemus et laetemur in Salute Ipsius" (xxv. 9). "Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro: revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul: ecce Dominus Jehovih in forti venit; sicut Pastor gregem Suum pascet" (cap. xl. 3, 5, 10, 11). Et Angelus dixit, "Quoniam Ipse Jehovah in Mundum venit, et assumpsit Humanum, et per id salvavit et redemit homines, ideo Ipse apud Prophetas vocatur `Salvator' et `Redemptor.' "Et tunc coram illis legit haec sequentia:

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis salvator" (Esaj. xlv. 14, 15);

"Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me; Deus justus et Salvator, non praeter Me" (Esaj. xlv. 21, 22);

"Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator" (Esaj. xliii. 11);

`Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me" (Hosch. xiii. 4);

"Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus" (Esaj. xlix. 26; cap. lx. 16);

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Esaj. xlvii. 4);

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Jerem. l. 34);

"Jehovah, Petra mea et Redemptor meus" (Psalm. xix. 15 (B. A. 14));

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esaj. xlviii. 17; cap. xliii. 14; cap. xlix. 7; cap. liv. 8);

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum" (Esaj. lxiii. 16);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso (Esaj. xliv. 24);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaj. xliv. 6);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaj liv. 5); "Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex: et hoc Nomen Ipsius Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5. 6; cap. xxxiii. 15, 16);

"In die illo erit Jehovah in Regem super totam terram: in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum" (Sach. xiv. (8,) 9). Ex his et illis sedentes super soliis confirmati unanimiter dixerunt, quod Ipse Jehovah assumpserit Humanum ad salvandum et redimendum homines. Sed tunc audita est vox ex Romano Catholicis, qui occultaverant se in angulo templi, dicens, "Quomodo potest Jehovah Pater Homo fieri; estne Creator universi." Et convertit se unus ex sedentibus super soliis secundi ordinis, et dixit, "Quis tunc." Et ille et angulo respondit, "Filius ab aeterno." Sed responsum tulit, "Estne Filius ab aeterno secundum vestram confessionem etiam Creator universi; et quid Filius aut Deus natus ab aeterno; et quomodo apud eundem: potest Divina Essentia, quae est Una et Individua, separari, ac aliquid Ejus descendere et suscipere Humanum, et non simul tota. Altera Ventilatio de Domino erat, annon sic Deus Pater Ipse unum sunt, sicut anima et corpus unum sunt. Dixerunt, quod hoc consequens sit, quia a Patre est Anima. Et tunc unus ex illis qui sedebant super soliis in tertio ordine, legebant et Symbolica Fide, quae Athanasiana vocatur, haec: "`Tametsi noster Dominus Jesus Christus Filius Dei est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est Unus Christus, imo est prorsus Unus, est Una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est Unus Christus.'" Dixit legens, quod haec Fides recepta sit in universo Christiano orbe etiam a Romano Catholicis. Et dixerunt tunc, "Quid pluribus opus est; sunt Deus Pater et Ipse Unum, sicut Anima et Corpus unum sunt." Et dixerunt, "Quia ita est, videmus quod Humanum Domini sit Divinum, quia est Humanum Jehovae; tum quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod sic et non aliter adiri possit Divinum quod Pater vocatur." Hoc illorum conclusum confirmavit Angelus per plura adhuc ex Verbo, inter quae fuerunt haec; apud Esajam:

"Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, Cujus Nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (ix. 5 (B. A. 6));

apud eundem:

"Tu Pater noster; Abraham non cognovit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a Saeculo Nomen Tuum" (lxiii. 16);

et apud Johannem:

"Jesus dixit, Qui credit in Me, credit in Ipsum Qui misit Me; et qui videt Me, videt Ipsum Qui misit(1) Me" (Joh. xii. 44, 45);

"Dixit Philippus ad Jesum, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem. Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (Joh. xiv. 8-11);

et demum hoc:

"Jesus dixit, Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6). His auditis dixerunt omnes uno ore et corde, quod Humanum Domini sit Divinum, et quod Hoc adeundum sit ut adeatur Pater; quoniam Jehovah Deus, Qui est Dominus ab aeterno, per Illud Se misit in mundum, et Se fecit visibilem oculis hominum, et sic accessibilem; pariter fecit Se visibilem et sic accessibilem in forma Humana coram antiquis, sed tunc per Angelum. Post haec sequebatur Deliberatio de Spiritu Sancto. Et primum detecta est plurium idea de Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, quae erat sicut Deus Pater sederet in alto, et Filius ad dextram Ejus, et a Se emitterent Spiritum Sanctum ad illustrandum et docendum homines. At tunc audita est vox e Caelo, dicens, "Non sustinemus illam cogitationis ideam; quis non scit quod Jehovah Deus sit Omnipraesens: qui hoc scit et agnoscit, etiam agnoscet quod Ipse illustret et doceat, et quod non sit Deus intermedius, distinctus ab Ipso, et minus a duobus, ut persona a persona; quare removeatur prior idea quae est vana, et recipiatur haec quae est justa, et videbitis hoc clare." Sed tunc iterum audita est vox ex Romano Catholicis, qui se in angulo templi occultaverant, dicens, "Quid tunc est `Spiritus Sanctus,' Qui in Verbo nominatur apud Evangelistas et apud Paulum, a Quo tot docti e Clero, imprimis a nostro, se dicunt duci; quis hodie in Christiano orbe Spiritum Sanctum et Ejus operationem negat." Ad haec convertit se unus et illis qui super soliis secundi ordinis sedebant, et dixit, "Spiritus Sanctus est Divinum procedens a Jehovah Domino. Vos dicitis quod Spiritus Sanctus sit Persona per se et Deus per se; sed quid est Persona exiens et procedens a Persona, nisi operatio exiens et procedens. Non potest una persona et altera per alteram exire et procedere, sed operatio potest. Aut quid est Deus exiens et procedens a Deo nisi Divinum exiens et procedens. Non potest unus Deus ab altero per alterum exire et procedere, sed Divinum potest. Estne Divina Essentia Una et Individua: et quia Divina Essentia seu Divinum Esse est Deus, estne Deus Unus et Individuus." His auditis, sedentes super soliis unanimiter concluserunt quod Spiritus Sanctus non sit Persona per se, nec Deus per se, sed quod sit Sanctum Divinum exiens et procedens et Unico Deo Omnipraesente, Qui est Dominus. Ad haec dixerunt Angeli stantes ad mensam auream, super qua erat Verbum, "Bene; non legitur ullibi in Veteri Foedere quod Prophetae locuti sint Verbum ex Spiritu Sancto, sed et Jehovah Domino; et ubi in Novo Foedere dicitur `Spiritus Sanctus,' intelligitur Divinum procedens, quod est Divinum illustrans, docens, vivificans, reformans et regenerans." Post hoc successit altera ventilatio de Spiritu Sancto, quae erat, A Quo procedit Divinum, quod vocatur Spiritus Sanctus; num ex Divino quod Pater vocatur, vel ex Divino Humano quod Filius. Et cum hoc ventilabant, affulsit lux e Caelo, ex qua viderunt, quod Sanctum Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, procedat ex Divino in Domino per Ipsius Humanum glorificatum, quod est Divinum Humanum, comparative sicut omne activum procedit et anima per corpus apud hominem. Hoc Angelus stans ad mensam confirmavit ex Verbo per haec:

"Quem misit Pater, verba De loquitur: non ex mensura dedit Illi Spiritum; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius (Joh. iii. 34, 35);

"Exibit Virga de trunco Jischaji; quiescet super Ipso Spiritus Jehovae, Spiritus Sapientiae et Intelligentiae, Spiritus Consilii et Virtutis" (Esaj. xi. 1, 2);

Quod Spiritus Jehovae datus sit super Illum, et quod esset in Illo (Esaj. xlii. 1: cap. lix. 19, 20; cap. lxi. 1; Luc. iv. 18):

Quando venerit Spiritus Sanctus, Quem Ego missurus sum vobis a Patre" (Joh xv. 26);

"Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet Mea sunt; propter hoc dixi, quod ex Meo accepturus sit et annuntiaturus vobis" (Joh. xvi. 14, 15); "Si abivero, mittam Paracletum ad vos" (Joh. xvi. 7);

Paracletus est Spiritus Sanctus (Joh. xiv. 26);

"Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (Joh. vii. 39):

Post glorificationem, "Jesus inspiravit, et dixit discipulis, Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. xx. 22). Quoniam Divina Operatio Domini et Divina Omnipraesentia Ipsius per "Spiritum Sanctum" intelligitur, ideo cum ad discipulos locutus est de Spiritu Sancto, Quem a Deo Patre missurus est, etiam dicit, "Non relinquam vos orphanos; abeo et venio ad vos: et in die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis" (Joh. xiv. 18, 20, 28). Et mox antequam abivit a mundo, dixit, "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi" (Matth. xxviii. 20). His coram illis lectis, dixit Angelus, "Ex his et pluribus aliis et Verbo, patet quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus procedat ex Divino in Domino per Divinum Humanum Ipsius." Ad haec sedentes super soliis, dixerunt, "Hoc est Divina Veritas." Demum factum est Decretum, hoc: -"Quod et deliberatis in hoc Concilio clare viderimus, et inde pro Sancta Veritate agnoscamus, quod in Domino nostro Jesu Christo sit Divina Trinitas, quae est, Divinum a Quo Quod vocatur Pater, Divinum Humanum Quod est Filius, et Divinum procedens Quod est Spiritus Sanctus: ita est Unus Deus in Ecclesia." Postquam haec in magnifico illo Concilio conclusa sunt, surrexerunt; et venit Angelus custos ex cimeliarchio, et apportabat cuivis ex illis qui super soliis consederunt vestes splendidas, hic et ibi intertextas filis aureis; et dixit, "Accipite vestes nuptiales." Et deducti sunt in gloria in Novum Caelum Christianum, cum quo Ecclesia Domini in terris, quae est Nova Hierosolyma, conjuncta erit.

(Vers. 21.) "GRATIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS AMEN."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church