97. "Sed Synagoga satanae," significat quia sunt in falsis quoad doctrinam. - "Synagoga" dicitur, quia Judaei nominati sunt, qui quia in Synagogis docebant, per "synagogam" significatur doctrina; et quia per "satanam" intelligitur Infernum ex illis qui in falsis sunt, ideo dicitur "synagoga satanae." Infernum vocatur "diabolus" et "satanas," et per Infernum quod vocatur "diabolus," intelliguntur illi ibi qui in malis sunt, proprie qui in amore sui sunt; et per Infernum quod vocatur "satanas," intelliguntur illi ibi qui in falsis sunt, proprie qui in fastu propriae intelligentiae sunt: quod Inferna illa dicantur "diabolus" et "satanas," est quia omnes qui in illis sunt, vocantur diaboli et satanae. Ex his nunc constare potest, quod per quod sint "synagoga satanae," significetur quod sint quoad doctrinam in falsis. Sed quia de illis hic agitur qui in bono quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam, et illi non sciunt aliter quam quod in bono sint, tum quod falsa illorum sint vera, dicetur aliquid de illis: omne bonum cultus formatur per vera, et omne verum formatur ex bono; quare bonum absque veri non est bonum, nec verum absque bono est verum; apparent quidem in externa forma quod sint, sed usque non sunt. Conjunctio boni et veri vocatur Conjugium Caeleste; ex hoc est Ecclesia apud hominem, et est Caelum apud illum: si itaque falsa pro veris sunt apud hominem, tunc ille facit bonum falsi, quod non est bonum, est enim bonum vel pharisaicum, vel meritorium, vel connatum naturale. Sed sint exempla illustrationi: Qui in hoc falso est, quod credat se bonum facere ex se, quia ei facultas bonum faciendi est, illius bonum non est bonum, quia ipse est in illo et non Dominus. Qui in hoc falso est, quod bonum quod bonum est, possit facere absque cognitione quid malum apud se, ita absque paenitentia, is dum bonum, non bonum facit, quia absque paenitentia est in malo. Qui in hoc falso est, quod bonum purificet illum a malis, et non scit aliquid de malis in quibus est, is non aliud bonum facit quam bonum spurium, quod intus ab ejus malis contaminatum est. Qui in hoc falso est, quod plures dii sint, et se confirmat in eo, is bonum quod facit, est bonum divisum, et bonum divisum non est bonum. Qui in hoc falso est, quod credat quod Divinum in Humano Domini non sit sicut anima in corpore, non potest bonum facere ex Ipso; ac bonum non ex Domino non est bonum, est enim contra haec Domini verba:
"Nisi quis manserit in Me et Ego in illo, non potest ferre aliquem fructum; nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus, et conjicitur in ignem, et comburitur" (Joh. xv. 4-6);
similiter in multis aliis;
nam bonum trahit suum quale a veris, et vera trahunt suum esse a bono. Quis non scit, quod Ecclesia non sit Ecclesia absque Doctrina; ac Doctrina docebit, quomodo homo cogitabit de Deo et ex Deo, et quomodo faciet ex Deo et cum Deo; quare Doctrina erit ex veris, secundum quae facere est quod vocatur bonum; ex quo sequitur quod facere secundum falsa, non sit bonum. Creditur quod in bono, quod homo facit, non aliquid ex veris aut falsis sit, cum tamen non aliunde est quale boni; cohaerent enim sicut amor et sapientia, et quoque sicut amor et stultitia; sapientis amor est qui facit bonum, at stulti amor qui facit simile in externis, sed prorsus dissimile est in internis; quare sapientis bonum est sicut aurum purum, at stulti bonum est sicut aurum circumcirca fimum.