Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. "Ecce futurum, ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam," significat quod bonum vitae eorum a malis quae ab inferno, infestabitur. - Quod hoc significetur per "conjici in custodiam" seu "carcerem" a diabolo, est quia per "diabolum" intelligitur infernum ubi illi qui in malis sunt, et sic abstracte malum quod ibi et inde est (n. 97). Quod "in custodiam" seu "carcerem" mitti, sit infestari, est quia illi qui a malis ex inferno infestantur, sunt sicut vincti in carcere, non enim possunt quam malum cogitare, cum tamen bonum volunt; inde pugna et anxietas interior, ex qua non possint exsolvi, vix aliter quam sicut qui in vinculis sunt; causa est, quia bonum eorum non est bonum quantum cohaeret falsis, et quantum cohaeret falsis ei inest malum; hoc itaque est quod infestatur. Ast infestatio illa non existit in Mundo naturali, sed in Mundo spirituali, ita post mortem: infestationes illorum datum est mihi saepius videre; lamentantur, dicentes quod bonum fecerint, ac bonum facere velint, et tamen nunc a malis circum non possunt. Sed usque non omnes similiter infestantur, durius sicut se confirmaverunt in falsis; quare dicitur, "diabolus conjiciet ex vobis in custodiam;" quod confirmatio falsi damnosa sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 91-97). In Verbo per "vinctos" simile significatur, quod hic per "conjectos in custodiam," ut in his locis: "Dabo Te in foedus populi ad educendum e custodia Vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris" (Esaj. xlii. 6, 7: cap. xlix. 8, 9);

"Jehovah misit Me ad praedicandum captivis libertatem, et Vinctis" (Esaj. lxi. 1):

"Per sanguinem foederis Tui, emittam Vinctos e fovea" (Sachar. ix. 11):

"Deus eduxit Vinctos compedibus" (Psalm. lxviii. 7 (B.A. 6));

"Veniet ante Te gemitus Vincti" (Psalm. lxxix. 11);

"Ad audiendum gemitum Vincti, ad aperiendum filiis mortis" (Psalm. cii, 21 (B.A. 20)):

"Jehovah Qui solvit Vinctos" (Psalm. cxlvi. 7);

quod per "Vinctos" in his locis non intelligantur vincti in mundo, sed vincti ab inferno, ita a malis et falsis, patet. Simile significatur per haec Domini verba:

"In Custodia fui, et non venistis ad Me" (Matth. 43{1}). Quoniam Dominus illos "educit ex custodia," seu liberat ab infestatione, qui in bono quoad vitam fuerunt, tametsi in falsis quoad doctrinam, dicit, "Nihil timeas quae futurus es pati," tum "Esto fidelis, et dabo tibi coronam vitae." @1 43 pro "36"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church