Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. Quanti interest justam ideam Dei habere, constare potest ex eo, quod idea Dei faciat intimum cogitationis apud omnes quibus est religio, omnia enim religionis et omnia cultus spectant Deum: et quia Deus universaliter et singulariter est in omnibus religionis et cultus, ideo nisi justa idea Dei sit, non potest communicatio dari cum Coelis: inde est, quod unaquaevis Gens in Mundo spirituali sortiatur locum secundum ideam Dei ut Hominis, in hac enim est idea Domini, et non in alia. Quod status vitae post mortem sit homini secundum ideam Dei apud se affirmatam, patet manifeste ab ejus opposito, quod negatio Dei faciat infernum; et in Christianismo negatio Divinitatis Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church