Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 140

Previous Number Next Number See English 

140. QUOD UNUSQUISQUE SPIRITUS, QUALISCUNQUE SIT, AD AMOREM SUUM REGNANTEM SIMILITER SE VERTAT. Quid spiritus et quid angelus primum dicetur: omnis homo post mortem primum in Mundum spirituum, qui est medius inter Coelum et Infernum, venit, et ibi agit sua tempora seu suos status, et secundum vitam suam praeparatur vel ad Coelum vel ad Infernum: quamdiu in illo Mundo moratur, vocatur ille spiritus; qui ex illo Mundo elevatus est in Coelum, ille vocatur Angelus; qui autem dejectus est in Infernum, vocatur satanas vel diabolus: quamdiu iidem in Mundo spirituum sunt, vocatur ille qui praeparatur ad Coelum Spiritus angelicus, et qui ad Infernum Spiritus infernalis: Spiritus angelicus interea conjunctus est cum Coelo, ac Spiritus infernalis cum Inferno. Omnes Spiritus, qui in Mundo spirituum sunt, adjuncti sunt hominibus, quia homines quoad interiora mentis suae similiter inter Coelum et Infernum sunt, et per spiritus illos communicant cum Coelo vel cum Inferno, secundum vitam. Sciendum est, quod aliud sit MUNDUS SPIRITUUM et aliud MUNDUS SPIRITUALIS[;] Mundus spirituum est ille de quo nunc dictum est; Mundus autem spiritualis est in complexu et ille Mundus et Coelum et Infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church