Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. Quoniam amor dominandi ex amore sui est prorsus oppositus amori in Dominum, ideo spiritus, qui in amore illo dominandi sunt, faciem retro vertunt a Domino, et inde oculis spectant ad occidentem istius Mundi; et quia sic in contrario versu quoad corpus sunt, a tergo illis est Oriens, ad dextrum illis est septentrio, et ad sinistrum illis est meridies: a tergo illis est Oriens, quia odio habent Dominum, ad dextrum illis est septentrio, quia fallacias et inde falsitates amant, et ad sinistrum illis est meridies, quia lucem sapientiae spernunt. Possunt se circum et circum vertere, sed omnia quae circum se vident, apparent amori suo similia. Sunt omnes illi naturales sensuales, et quidam tales ut opinentur se solos vivere, et spectent alios tanquam imagines: credunt se sapere super omnes, tametsi insaniunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church