149. Quod Spiritus sanctus sit idem cum Domino, et quod sit ipsa Veritas, ex qua homini est Illustratio, patet ex his locis in Verbo[,] "Jesus dixit, quando venerit SPIRITUS VERITATIS, ducet vos in omnem VERITATEM; non loquetur a se ipso, sed quaecunque audiverit, loquetur[,]" Joh. XVI.13. "Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis[,]" Joh. XVI.14.* "Quod apud Discipulos et in illis erit[,]" Joh. XIV.17.** "Jesus dixit, quae Ego loquor vobis, Spiritus et Vita sunt[,]" Joh. VI.63: ex his patet, quod ipsa Veritas, quae a Domino procedit, dicatur Spiritus sanctus; quae quia in luce est, illustrat. * Prima editio: XVI. 14. 15. ** Prima editio: XV. 26.